Profilo

giovedì 9 aprile 2015

relatio ad limina del vescovo di Agrigento del 1699

1¾���«�������� e �Ì

������������������������������������������������������������������
������������������������������s+l2< nr50ms10

^[Relatio status Ecclesiæ et dioecesis Agrigentinæ ad SS.mum

Dnu.m Innocentium Divina providentia Papam XII ab moderno

eiusdem Æcclesiæ episcopo transmittenda, atque Sacræ

Congregationi S.C.S. per specialem nuncium presentanda,

instante obligatione Sacra Limina visitandi pro triennio 38°,

stante impedimento episcopi, prout præfatus nuncius per

pubblica documenta eamdem Sacram Congregatione reddet

certiorem.^[ !

c ^Emin.mi et RR.mi PP.^ !

Non ante diem septimum Settembris anni iam evoluti 1697, hanc

ecclesiam et dioesesim primùm gubernandam suscepi: et cum

statim mihi curae fuisset, scire onera, ac munia obire proprio

muneri incumbentia, compertum habui ex litteris istius Sacrae

Congregationis datis Romae sub die 11 Xbris 1694; quod ab

antecessore episcopo ad sacra limina visitanda pro tiennio

36-, iam decurso, speciali nunctio destinato, ex Apostolicæ

Sedis dispensatione fuit idem nuntius admissus ad

satisfaciendum præfato muneri pro triennio 37° tunc currente,

onere tamen adiecto ut præfato triennio durante statum

ecclesiæ transmicteret. Verum prædictus antecessor episcopus

e vivis ante elapsum triennium fuit sublatus; quare et longa

infirmitate detentus, et gravi senectute, præpeditus oneri

facere satis non potuit. Hinc ego rei certior factus, ut nec

muneri deessem, nec ea quae ignorabam esponerem supplices ad

Sacram istam Congregationem preces porrexi, quatenus prorogare

dignaretur tempus, quo memorata status relatio transmittenda

veniret: qua prorogatione semel et benigne concessa, antequam

præfinitum tempus elaberetur, visitationi dioecesis institi.

Hac peracta, relationem status ecclesiæ et dioecesis

humiliter ac reverenti animo exibeo, sperans, me Sacram

Congregationem edocturam quae confirmanda, quae corrigenda

putaverit. !

Tota igitur Dioecesis complectitur sex civitates; oppida

quinquaginta septem; ecclesias sub jurisdictione ordinarii,

praeter Monialium et Regularium, quadringentas octoginta

septem; Monialium Monasteria Ordinariae Jurisdictioni pariter

subiecta viginti sex, cum altero monasterio subdito

Regularibus Ordinis Praedicatorum ; conventus regularium

centum et octo; sacerdotes seculares milletercentum

septuagintatres; clericos in maioribus et minoribus costitutos

mille centum quatuor; animas vero bis centum quinquaginta

quinquemille ducentas et decem. !!

f-l1 Civitates Conventus !

l2 _et oppida_--_Ecclesiæ_--_Monast.a Monialium_--_Regularium_ !

63 487 27 108 !!!

_Sacerdotes_------_Clerici_----_Animæ_ !

1.373 1.134 255.210. !!!

c f+ _^AGRIGENTUM_^ !!

Civitas pervetusta totius dioecesis caput: sita in Regno

Siciliae ad prospectum Meridianum Maris Mediterranei, atque ab

eo quatuor distans milliarijs, prae altis muris circumvallata,

ubertate camporum circumcirca conspicua, ac in dorso montis

aedificata, in cuius supercilio Ecclesia Cathedralis, cum

episcopali palatio eidem contiguo, constructa est, primò

quidem sub auspicijs Assumptionis B.mae Matris, deinde S.

Jacobi Apostoli, ac demum S. Gerlandi Episcopi Agrigentini

Confessoris, Civitatis Principalis Patroni. Templum hoc

magnificentissimè, ac pulcherrimè constructum duobus organis

paris nobilitatis decoratur: nec deest stipendium sufficiens

pro organista, et choro musicorum, qui solemninaoribus diebus

magno populi concursu et devotione laudes divinas concinunt. !

Chorus pro horis canonicis persolvendis, quibus intersunt

omnes, qui de iure deberit interesse, in medio templi iuxta

morem regionis existit; Non quidem magnificentiæ

Templi correspondet, sed (Deo dante) quamprimum debita iam

contracto persolvero expensis certè non parcam,

sed structuræ Templi Chori structuram conformare conabor. Ad

latus eiusdem Templi turris præalta pro campanis, et minoribus

tintinnabulis sonorum concertum efformantibus cernitur

ædificata . !

Sacrarium sive Sacristia expensis Mensæ Episcopalis modò

contruitur, ex quo antiquum nec magnitudini Templi consonat,

nec ob angustiam aptum, et sufficiens reputatur tum pro

ministerio, tum pro supellectilis sacræ custodia. !

Decoratur Ecclesia pluribus, et insignioribus Santorum

Reliquiis, decentissimé conservatis: Nam præter integrum

corpus Sancti Gerlandi Episcopi, et confessoris, quod in

sacello tribus clavibus observato, atquæ in arca magna

argentea inclusum custoditur, frustum Sanctæ Crucis Christi,

cum Spina Dominicæ Coronæ, Capillus Beatissimæ Virginis, Caput

Sanctæ Victoriæ Virginis, et Martyris, Ossa Sanctæ Annæ,

Sancti Viti, atquæ aliorum Sanctorum Martyrum, et Confessorum,

quorum nomina in thecis descripta apparent, asservantur, atquæ

devota fidelium veneratione coluntur. !

Ultra Aram Maximam quatuordecim alia Altaria consona symmetria

sunt ædificata, atquæ ad sinistram alam Ecclesiæ Capella

specialis pro Sacrosancto Eucharistiæ Sacramento: in quibus

singulis diebus ingens numerus Missarum celebratur, tum ob

fidelium devotionem, tum in satisfactionem onerum

beneficialium, et piorum legatorum: atquæ inter illa unum

privilegio Apostolico gaudet, pro adiuvandis Purgatorii

animabus. !

Abundat supellectili sacra, et pretiosa; atquæ in dies, Deo

dante, spero magis ac magis sacros ornatus augendos. !

Episcopatus est de Iure Patronatus Regis Catholici, cuius

annui redditus duodecim millia scuta circiter monetæ Regni: ex

his Episcopus annuatim contribuere præfato Regi pro Regni

necessitatibus ex concessione Apostolica scuta bis mille

centum et ultra ter mille et amplius diversis Pensionarijs:

quingenta pro fabrica Ecclesiæ: biscentum quinquaginta pro

Seminarij subventione: centum pro quadragesimali Concionatore:

alia centum pro distribuendis in die Purificationis Beatæ

Mariæ Virginis candelis ceræ elaboratæ, preter alia onera

minoris momenti. Reliquum in domus, et familiæ sustentatione

nec non in pauperum, et Ecclesiarum adiumentum erogatur. !

Collegium Canonicorum iuris scientia, nobilitate, ac exemplari

morum honestate conspicuis numero viginti apprimè

nobilitatur. Quatuor continet Dignitates, Decanatum,

Cantoriam, Archidiaconatum, Thesaurariatum. Cæteri Canonici

suis ordinibus Presbyteratus, Diaconatus, et Subdiaconatus

intyer se discernuntur. Sunt de Regio Jure Patronatus duæ

dignitates, Decanatus, et Archidiaconatus, et pariter tres

aliæ Præbendæ Canonicales: Cantoris vero Dignitas perpetuo a

Sede Apostolica provisionem expectat, sicut Thesaurarij ab

Episcopo; Reliqui Canonocatus sunt liberæ collationis, et

iuxta Regulas Cancellariæ Apostolicæ conferuntur. Præbendæ

valde discripant qùoad proventus; etenim aliaæ pinguores, aliæ

tenues, aliæ nihil penitus fructum continent: remanentibus

dummodo pro huiusmodi Canonicis distributionibus quotidianis. !

Pro horis Canonicis, ac Divinis Officijs peragendis

superadditur Capitulo numerus quadragintaocto Capellanorum,

seu Mansionariorum, ut vocant, partim de Jure Patronatus,

partim ab Episcopi libera electione pendentium, ex quo valde

Chorus decoratur, et magna cum solemnitate quotidie divina

peraguntur. !

Erecta invenitur Præbenda Theologalis iuxta S. Concilij

Trid.ni decretum, assignata sufficienti congrua, cum onere bis

in hebdomada in Ecclesia Cathedrali lectionem habendi.

Theologus tamen de corpore Capituli non est: puto quia tempore

provisionis inter Capitulares Theologus lectionibus aptus, non

fuit inventus. !

In Civitate tres Ecclesiæ Parochiales sunt erectæ, quarum

prima Cathedralis cum animarum cura penes Capitulum , pro

cuius exercitio ob eodem singulis annis præficitur Magister

Capellanus de corpore Capituli, qui, adiunctis duobus alijs

Capellanis, muneri incumbit. Adiungitur Cathedrali altera

sacramentalis Ecclesia, in qua per Ministros ad id assumptos

pro commodiori administratione Sacramenta populo ministrantur.

Aliæ duæ Parochiæ suos habent Beneficiatos perpetuos, ac

distinctos limites pro cura animarum gerenda. !

Seminarium Clericorum prope Ecclesiam Cathedralem insigniter

ad modum floret, erectum iuxta S. Concilij Trid.ni decretum,

atquæ ad eiusdem decreta gubernatum: in hoc expensis Seminarij

triginta sex Clerici aluntur plures tamen alij cum parentum

congrua contributione ibidem convivunt. Præter Rectorem et

alios ministros pro rei familiaris administratione, et

custodia sustentat Collegium tre Lectores pro Grammatica, et

Humanioribus litteris, Lectoresque Philosophiæ, Theologiæ

scholasticæ, et Moralis, Juris Canonici, et Civilis: quare nil

deesse videtur ad perfectam generalium studiorum

Universitatem. Lectoribus præfatis, et Ministris competentia

salaria sunt assignata; Unde magnus habetur concursus

discipulorum tam civium, quam exterorum, et Agrigentinum

Seminarium præclari nominis in hoc Siciliæ Regno gloriam

adeptum est. !

Ereptus pariter invenitur Mons Pietatis, in quo statis diebus

pecuniæ, pignoribus acceptis mutuo pauperibus dantur cum eorum

magno levamine: à duobus Canonicis gubernatur. !

Xenodochium pariter extat ad pauperes infirmos curandos, atquæ

ad recipiendos pueros expositos, eosque alendos, ac educandos

fundatum: in quo Sacerdos est perpetùo designatus, ut infirmis

Sacramenta ministret. !

Tria sunt etiam in Civitate Sancti monialium Monasteria

Ordinario subiecta. Primum Cisterciensis Ordinis in quo

triginta Moniale Chorales professæ, de Regulari observantia

optimè meritæ cum competenti numero Conversarum. Secundum

Tertij Ordinis S. Francisci quindecim Monialibus constans, cum

conversis opportuno numero in eo degentibus. Tertium eiusdem

Ordinis vigintiquinque Professas, et Conversas ibidem congruo

numero commorantes, continet. !

Adest præterea Domus Puellarum Virginum Orphanarum ad numerum

quadraginta quinque: hæ ab Episcopo pro maiori parte

sustentantur. !

Insuper domus Patrum Congregationis Oratorij, in qua

reperiuntur Sacerdotes tres, Clerici duo. !

Regularium iurorum Cænobia decem sunt !

1. Ordinis Prædicatorum, in quo Sacerdotes septem, Clerici

quatuor, totidem conversi. !

2. Minorum Conventualium: Sacerdotes quinque, Clerici

quatuor, totidem laici. !

3. Carmelitarum: Sacerdotes tre, laici duo. !

4. Ordinis Sanctæ Mariæ de Mercede Discalceatorum: Sacerdotes

quatuor, laici tres. !

5. Eremitarum S. Augustini: Sacerdotes duo, unus laicus. !

6. Minorum S. Francisci de Paula: Sacerdotes tres, Clericus

unus, et unus laicus. !

7. Minorum Reformatorum S. Francisci: Sacerdotes sex, Clerici

quinque, totidem laici. !

8. Eiusdem Ordinis: Quatuor Sacerdotes, totidem laici. !

9. Capuccinorum: Sacerdotes sex, laici quinque. !

10. Tertij Ordinis S. Francisci: Sacerdotes quinque, Clerici

duo, laici quatuor. !!

Plurimæ adsunt Confraternitates, et Congregationes laicorum.

Ecclesiæ intra Civitatem, et extra muros sub Ordinarij

Jurisdictione ad numerum triginta ascendunt. !

Clerus præter Canonicos, et Mansionarios præfatos numerat

Sacerdotes septuagintatres, Clericos in Maioribus, et

Minoribus, Centum. !

Anmarum numerus in Civitate, et suburbio sexdecem mille

ducentæ quadragintaquinque. !!

c ^_SACCA CIVITAS_^ !!

Ad ripam Maris Mediterranei sita, et Catholico Regi immediatè

subiecta, ante hoc seculum amplissima fuit: Civilia tamen

bella illi magnam populi partem adimerunt. !

Stabet Parochialem Ecclesiam, ubi per Archipresbyterum, cuius

electio libera secundum Regulas Cancellariæ fit, cura animarum

totius Civitatis exercetur. Fructus beneficij ad scuta centum

quinquaginta ascendunt. Eidem Archipresbytero cura est aliarum

duarum Ecclesiarum, in quarum unaquaque Sacramenta

ministrantur pro maiori populi commoditate; assumptis ad

Sacerdotibus ipsius expensis. !

In Ecclesia Maiori quotidie per Sacerdotes, ad id designatos,

Officia divina persolvuntur. !

Adsunt in Civitate, Mons Pietatis pro pignorantibus mobilibus

ad favorem pauperum. !

Domus Hospitalis pro infirmis curandis, quæ paucis ab hinc

annis concessa fuit fratribus S. Joannis de Deo; infeliciter

tamen: nam antea ibidem aliqui pauperes curabantur, modò verò

fratres in solam sui sustentationem redditus omnes consumunt,

neque illis cura est instituti; sed otiosè vivendo piam

testatorum voluntatem defraudare videntur. Quia tamen exempti,

opportunum remedium adhibere nequivimus. Emin.mi PP. pro eo,

quo pollent, Catholico zelo, mandata impartiri dignabuntur,

prout expediens visum fuerit. !

Monialium Monasteria quinque. Quatuor sub ordinaria

jurisdictione, alterum sub cura Fratrum Ordinis Prædicatorum.

In Primo eorum, quæ sub Ordinaria Jurisdictione, ac Regula S.

Benedicti Deo famulantur, triginta septem sunt Moniales Choro

addictæ, cum undecim conversis: in secundo, quod extra moenia

Civitatis est situm, septemdecim professæ Chorales, et decem

Conversæ: in tertio Professæ undecim, septem conversæ: in

quarto demum cum sex conversis quindecim Chorales Professæ.

Quod sub Regula, et Jurisdictione Ordinis Paedicatorum, novem

numerat Velatas, quinque conversas. !

Domus Orfanorum Virginum ad numerum triginta, quæ piorum

eleemosynis aluntur. !

Domus Convertitarum, et male nuptarum, quæ valde angusta, et

paupertate gravis admodum valet retinere. !

Regularium virorum novem Conventus. !

1. Ordinis Prædicatorum, in quo Novitij educantur, ac in eo

sex Sacerdotes, cum Novitijs decem, et laicis quinque

commorantur. !

2. Carmelitarum, quod Sacerdotibus duodecim, duobus Clericis,

et tribus laicis constat. !

3. Tertij Ordinis S. Francisci, in quo tres degunt Sacerdotes,

cum duobus Laicis. !

4. Minorum de Observantia, in quo sex Sacerdotes, Novitij sex,

quatuor laici sustentantur. !

5. Eremitarum S. Augustini, quod Sacerdotes tres, unum

Clericum, et duos Laicos continet. !

6. Minimorum S. Francisci de Paula, ubi tres Sacerdotes, Laici

duo convivunt. !

7. Cappucinorum, per quatuor Sacerdotes, Clericos duos, Laicos

sex constitutus. !

8. Collegium Societatis Jesu, quem viginti Sacerdotes

inhabitant, laici octo. !

9. Hospitale prædictum Fratrum S. Joannis de Deo, duobus

laicis, uno Sacerdote ibidem commorantibus. !

Ecclesiæ intra, et extra moenia Civitatis Ordinario subiectæ

vigintiquinque sunt. !

Animarum numerus septies mille quingentæ. !!

c ^_NARUS_^ !!

Civitas hæc pervtusta ac nobilium incolarum magno numero

insignis, tres habet Parochias suis distinctas limitibus pro

animarum cura, quarum præcipua Matricis Ecclesiæ honore, eius

Rector nomine Prioris decoratur: sub eiusdem gubernatione duæ

aliæ sunt deputatæ Ecclesiæ, in quibus pro maiori populi

commodo per Capellanos expensis Prioris ad id assumptos,

Sacramenta ministrantur. Fructus Prioratus, demptis oneribus

pro scutis centum vigintiquinque computantur. !

Alterius Parochiæ Rector Archipresbyter nominatur; tertiæ verò

Præpositus: huic beneficium scuta centum reddit; illi

sexaginta quinque. !

In matrice Ecclesia per Presbiteros designatos Horæ Canonicæ

quotidie celebrantur. !

Duo extant Monialium Monasteria, utrumque sub Regula S.

Benedicti: in quorum antiquiore Moniales Velatæ Professæ

septemdecim, cum octo Conversis: in moderniore Professæ Velatæ

undecim, Conversæ quinque commorantur. !

Plures in Civitate florent Sodalitates, et piæ Laicorum

Congregationes. !

Xenodochium erectum reperitur pro infirmis curandis sub

Ordinaria Jurisdictione. !

Regularium Cænobia octo. !

1. Ordinis Prædicatorum, in quo Sacerdotes duo, quatuor Laici.!

2. Minorum Conventualium, in quo Sacerdotes septem, Novitij

quatuor, Laici quinque. !

3. Eiusdem Ordinis sub eodem Guardiano, in quo Sacerdotes duo,

totidem Laici. !

4. Carmelitarum, in quo Sacerdotes quinque, totidem Novitij,

ex quibus tres pro Choro, duo Laici. !

5. Eremitarum S. Augustini, in quo Sacerdotes quinque, Laici

quatuor. !

6. Minorum Strictioris Observantiæ S. Francisci, in quo

sacerdotes quinque, quatuor Clerici, et quinque Laici. !

7. Capuccinorum, in quo sacerdotes quinque, unus Clericus, sex

Laici. !

8. Collegium Societatis Jesu, in quo Sacerdotes sex, Laici

quinque. !

Clerus universus septuaginta continet Sacerdotes, Clericos in

Maioribus, et Minoribus, triginta tres. !

Numerus animarum decies mille trigintaquinque. !!

c ^_LEOCATA, sive ALICATA^_ !!

Civitas ad ripam Maris Mediterranei duobus Regijs fortalitijs

munita, cuius maior Ecclesia, in qua per Presbyteros almutijs

insignitos quotidie divina persolvuntur, ab Archipresbytero

cum cura animarum gubernatur, adiunctis Coadiutoribus, atque

altera Sacramentali Ecclesia pro commoditate populi. Fructus

Beneficij propè tercentum scuta sunt, inclusis oneribus. !

Adsunt in Civitate: Domus Hospitalis à jurisdictione Ordinarij

exempta. Monasterium Sanctimonialium Ordinis Cistercensis, in

quo Professæ Velatæ undeviginti, Conversæ septem. !

Domus Puellarum Virginum Orphanarum, nimia egestate laborans,

sed illius subventioni actentè invigilo multarum

pecuniariarum applicatione. !

Regularum Virorum sex Cænobia. !

1. Ordinis Prædicatorum, constans duobus Sacerdotibus, et uno

Laico. !

2. Carmelitarum Sacerdotibus septem, uno Clrico, quinque

Laicis. !

3. Minorum Conventualium, Sacerdotibus sex, uno Clerico, et

quatuor Laicis. !

4. Alterum Carmelitarum, Sacerdotibus quatuor, Laicis duobus:

in cuius Ecclesia subiecta in omnibus Ordinario, asservatur

Corpus S. Angeli Martyris, in Arca argentea nobili arte

constructa custoditum, quod magna Civitatis, ac totius penè

Regni frequentia colitur. !

5. Minorum Regularis Obeservantiæ, Sacertotibus sex, Laicis

quatuor. !

6. Cappucinorum, Sacerdotibus quinque, duobus Clericis, Laicis

quinque. !

Ecclesiæ intra et extra moenia Ordinario subiectæ viginti

sunti, præter aliam, quæ licet à Civitate quatuor milliarijs

distans, in Syracusana Dioecesi sita, subditur nihilominus

Episcopo Agrigentino. !

Clerus Secularis constituitur per Sacerdotes centum ultra

novem, Clericos sexaginta sex. !

Animarum numerus undecim Millia quinquagintasex. !!

c ^_SUTERA^_ !!

Parva Civitas, in cuius Mariori Ecclesia per Archipresbyterum,

cuius electio sicut et præfatarum Civitatum iuxta Communes

Regulas Cancellariæ fit, animarum cura geritur. Beneficij

proventus dividuntur inter Sacerdotes, qui de Communia

dicuntur, eundem Archipresbyterum in cura Parochiæ, ac

alterius Sacramentalis Ecclesiæ, adiutorium prestantes: sed

pro Archipresbiytero vix remanent scuta quinquaginta. !

In cacumine præalti Montis, in cuius dorso Civitas est

ædificata, nobilis est constructa Ecclesia, in qua

decentissimè coluntur Corpora Sanctorum Paulini Episcopi et

Confessoris, ac Sancti Hopnophrij Anachoretæ, nobilissimis

Arcis argenteis perquàm affabrè elaboratis inclusa, magno sanè

Populorum concursu, et devotione. !

Sanctiminialium adest Monasterium sub regula S. Benedicti,

licet pauperrimum, in quo duodecim Moniales pro Choro, una

novitia, tres conversæ. !

Virorum Regularium Cænobia duo. Carmelitarum, in quo

Sacerdotes tres, totidem conversi; et Capuccinorum, in quo

Sacerdotes quinque, Clerici duo, Laici quinque commorantur. !

Ecclesiæ Ordinario subiectæ sexdecim. !

Constituunt Clerum Secularem Sacerdotes viginti sex, Clerici

decem. !

Animarum numerus, bismille trecentæ. !!

c ^_CASTRUM NOVUM^_ !!

Civitas antquissima, quam temporum iniuria ad extremam penè

Populi penuriam redegit, Regi Catholico, sicut et usquemodò

memoratum, subiecta, Ecclesiam habet Matricem, in qua per

designatos Scerdotes quotidiè Horæ Canonicæ persolvuntur.

Præest in ea Archipresbyter cum animarum cura, et annuo

proventu scutorum prope centumviginti. Provisio Beneficij

regulatur ad præscriptum Cancellariæ Apostolicæ. !

Extant in Civitate: Parvum Xenodochium, pro curandis

pauperibus infirmis. Monasterium Minialium perangustum sub

regula S. Benedicti; in quo novem Professæ Choro addictæ, et

tre conversæ. !

Domus Puellarum Orphanarum, quæ ælemosynis præcipuè

Hospitalis, aluntur. !

Regularium virorum Domus duæ. Ordinis Minorum Conventualium

altera cum duobus Sacerdotibus, et uno Laico; in cuius

Ecclesia plura, et insignora Sanctorum pignora decenter

asservantur: Capuccinorum altera, cum Sacerdotibus sex et

quinque Laicis. !

Ecclesiæ Ordinario subiectæ viginti quatuor: plures etiam

habentur sodalitates, et Laicorum congregationes. !

Clerus secularis continet Sacerdotes viginti octo, Clericos

viginti tres. !

Animarum numerus quinque millia quinquaginta. !!

c ^_BIBONA_^ !!

Civita hæc nobilem habet Matricem Ecclesiam, cuius Rector,

Archipresbyter cum animarum cura ex Beneficio, quod iuxta

Regulas Cancellariæ providetur, annua scuta ducenta circiter

percipit, inclusis tamen oneribus, quæ levia non sunt, et

inter alia Sacerdotem pro commodiori Sacramentorum

administratione in altera Sacramentali Ecclesia proprijs

expensis sustentare tenetur. !

Habet Domum Hospitalem parvam, pro suscipiendis et curandis

pauperibus. !

Monasteria Monialium duo: unum sub Regula S. Benedicti, in

quo Professæ Chorales quindecim, Novitiæ duæ, sex Conversæ.

Alterum Tertij Ordinis S. Francisci cum solemni professione

trium votorum, in quo viginti septem Professæ pro Choro,

Novitiæ tres, et sex Conversæ. !

In his duobus Monasterijs viget rigorosa vita communis, et

Regularis Observantia magnâ eiusdem Civitatis, quinetiam

totius dioecesis ædificatione. !

Regularium virorum Cænobia sex. !

1. Ordinis Prædicatorum, in quo duo Sacerdotes, et totidem

Laici. !

2. Carmelitarum: Sacerdotes duo, unus Laicus. !

3. Minorum Conventualium S. Francisci: Sacerdotes tres, Laici

duo. !

4. Capuccinorum: Sacerdotes quinque, duo Clerici, Laici

quatuor. !

5. Minorum Strictioris Observantiæ: Sacerdotes quinque,

totidem Laici. !

6. Collegium Societatis Jesu: Sacerdotes quinque, Clericus

unus, Laici quinque. !

Intra et extra Civitatem Ecclesiæ Ordinariæ Jurisdictioni

subiectæ, duodecim. !

Cleri Civitatis Sacerdotes triginta duo, Clerici viginti duo. !

Animarum numerus quinque millia sexcentæ. !!

c ^_CALTANISSETTA_^ !!

Civitas numeroso plena Populo, unicam habet Parochiam, in qua

animarum cura, assumptis in adiutorium quatuor Sacertotibus

per Archipresbyterum exercetur, quem præsentat Baro Civitatis

Illustris Dux Montis Alti, cum collatione Ordinarij, servatis

servandis. Huius Beneficij annui proventus, demptis expensis,

ad scuta ducenta quinquaginta ascendunt. !

Monasterium Monialium sub Regula S. Benedicti quindecim in se

concludit Professas, et Velatas, Novitiam unam, quinque

Conversas. !

Regularium Domus decem sunt. !

1. Ordinis S. Benedicti Cassinensium: in ea Sacerdotes tres,

Laici duo. !

2. Ordinis Prædicatorum: Sacerdotes octo, Clerici quatuor,

Laici quatuor. !

3. Minorum Conventualium: Sacerdotes quinque, Clericus unus,

Laici duo. !

4. Minorum Strictioris Observantiæ: Sacerdotes quinque,

Novitij quinque, totidem Laici. !

5. Altera eiusdem Ordinis: Sacerdotes septem, Laici quinque. !

6. Carmelitarum: Sacerdotes quinque, Laici duo. !

7. Reformatorum S. Augustini: Sacerdotes octo, Laici quinque. !

8. Capuccinorum: Sacerdotes quinque, Novitij octo, quatuor

Laici. !

9. Collegium Societatis Jusu: Sacerdotes novem, Clerici duo,

Laici sex. !

10. Fratrum S. Joannis Dei: Sacerdos unus, Laici tres. His

Fratribus commendatum fuit Hospitale pro infirmis pauperibus

curandis. !

Extat in territorio huius Civitatis, ab ea quatuor milliarijs

distans, quædam Ecclesia cum titulo Abbatiæ, cuius Abbas cum

cæteris Officialibus tam temporalibus quam spiritualibus,

quorum nullum aliud munus, nisi celebrandi, vel aliquot missis

inserviendi, putat se exemptum ob Ordinarij Jurisdictione, et

Visitatione. Unde gravia mala sequuntur: tum quia assumit

Sacerdotes Seculares ad ministeria sordida, et gradui

Sacerdotali penitus incongrua: tum quia suppositis litteris

patentibus Procuratoris, seu exactoris fructuum Abbatiæ, in

quibus conceditur libera facultas seligendi ministros, sine

retrictione, vel quoad numerum, vel quoad qualitatem

personarum, statim apparent Sacerdotes exempti à Jurisdictione

sui Prælati: et ut plurimum illi sunt quibus vigilantia

Pastoris est maximè necessaria, ut scilicet ovium, set non

luporum vitam ducant. !

Ecclesiæ intra et extra Civitatem sub jurisdictione Ordinarij

triginta. Clerus Civitatis Sacerdotes habet sexaginta octo,

Clericos quadraginta octo. !

Animarum numerus, vigintiduo millia circiter. !!!

c ^_Oppida Agrigentinæ Dioecesis_^ !!!

c ^_PALMA_^ !!!

Oppidum cum unica Parochiali Ecclesia, in qua quotidie Horæ

Canonicæ recitantur, cuius Rector curatus, Archipresbyter

Sacerdotem alium pro commodiori cura solet substituire.

Presentandi ius habet Dux Palmæ, Dominus Oppidi, cum

collatione Ordinarij; Cuius Beneficij annui redditus centum

quinquaginta scuta circiter afferunt. !

In Monasterio Monialium, quod sub Regula S. Benedicti ab anno

1659 invenitur erectum, una supra quadraginta Moniales

professæ et Velatæ, septem Conversæ, Novitiæ duæ, et de

licentia Apostolica quædam famula Illustris Matronæ Viduæ de

eadem licentia in præfato Monasterio degentis, reperiuntur. !

Monasterium hoc adeo exacta Regulari Observantia, et vitæ

austeritate floret, ut odor bonæ famæ, cum sanctitatis

opinione longe lateque per totum Sicilæ Regnum et extra

diffundatur. Mirum sanè, uti fervor devotionis, obedientia,

paupertas, modestia; Seculi contemptus, cæteræque aliæ

virtutes harum virginum corda inflammaverint, quantoque

exemplo fideles animas lætus (o cætus?) iste nobilis ædificet.

Hoc certum quod cum homo solum possit ea, quæ apparent,

iudicare, humano iudicio satis apto Monasterium hoc appellari

posset ob fragagantiam virtutum _Paradisus Domini_; atque

alienationem à Communione Seculi, et Mundi contemptum, fons

signatus et hortus conclusus. !

In eius Ecclesia decentur asservatur Corpus S. Felicis

Martyris, et Corpus Sancti Celsi Martyris. Item in Parochiali

Ecclesia Corpus S. Transpadani Martyris, cum pluribusalijs

Sanctorum Reliquijs. !

Extat etiam in hoc Oppido Domus Orphanarum Virginum ad numerum

decem et septem, quæ expensis Ducis piè aluntur. !

Domus Hospitalis, et Mons Pietatis: illa in pauperum

infirmorum cura, hic in subeventionem pignoribus acceptis. !

Ecclesiæ intra et extra oppidum octo. !

Cleri Sacerdotes sunt viginti sex, Clerici duodeviginti. !

Animæ quatermille quingentæ. !!

c ^_CAMASTRA_^ !!

Parvum Oppidum animarum quingentarum, quibus Sacramenta

administrantur per Sacerdotem ad nutum Episcopi amovibilem.

Sunt in Oppido Sacerdotes duo, Clericus unus, et Ecclesiæ duæ.!!

c ^_BIFARA_^ !!

Oppidolum centum animarum, quarum curam quidam Sacerdos gerit

ad id destinatus ad nutum. Ecclesia est decenter ornata. !!

c ^_CAMPUSBELLUS_^ !!

Item Oppidulum ducentarum animarum, quibus similimodo

ministrantur Sacramenta. !!

c ^_RAVANUSA_^ !!

Oppidum duarum millium animarum ultra quatuorcentum.

Sacramenta administrantur per Archipresbyterum. Jus

Præsentandi residet apud Dominum Oppidi cum Collatione

Episcopi. Fructus cuius Beneficj scuta centum sunt. !

In Oppido sunt Ecclesiæ tres, Sacerdotes octo, et Clerici

quinque. !!

c ^_CANNIGATTI'_^ !!

Oppidum magnum animarum undecim millium tercentarum, quarum

curam habet Archipresbyter, cuius collatio fit secundum

Regulas Cancellariæ Apostolicæ. Fructus verò annui sunt scuta

biscentumvigintiquinque. In Parochiali Ecclesia per Sacerdotes

ad id destinatos Divina Officia quotidie persolvuntur, quibus

inest obligatio adiuvandi Archipresbyterum in exercitio curæ

animarum. !

Monialium Moonasterium sub Regula S. Benedicti, in quo

Moniales quindecim professæ, duæ Novitiæ, et cæteræ Conversæ,

aut educandæ usque ad vigintisex. !

Xenodochium parvum pro pauperibus infirmis curandis extat. !

Regularium Virorum domus quatuor. !

1. Ordinis Prædicatorum: uno Sacerdote, et altero Laico. !

2. Carmelitarum: tribus Sacerdotibus, et totidem Laicis. !

3. Minorum Conventualium: Sacerdotibus quatuor, et tribus

Laicis. !

4. Minorum de Observantia: Sacertotibus quatuor, totidem

Clericis, et Laicis quinque. !

Ecclesiæ septem sunt. Sacerdotes seculares viginti sex,

Clerici viginti. !!

c ^_DELIA_^ !!

Oppidum animarum mille sexcentarum vigintiquinque, quarum

curam gerit Archipresbyter de Jure Patronatus Marchionis

eiusdem Oppidi cum collatione Ordinarij: habetque congruam

sustentationem scutorum centum. !

Ecclesiæ quatuor sunt, quatuor Sacerdotes, et totidem Clerici.!!

c _^SUMMATINUM_^ !!

Oppidolum animarum mille trecentarum, cuidamSacerdoti ad nutum

amovibili commendatarum, in quo tres Ecclesiæ, et Sacerdotes

quatuor cum duobus Clericis commorantur. !!

c ^_SANCTA CATHARINA_^ !!

Oppidum animarum bismillesexcentarum, Sacerdoti ab Ordinario

electo, commendatarum, ubi quinquæ Ecclesiæ, Sacerdotes

quinque, et Clerici sex. !!

c _^SANCTUS CATHALDUS_^ !!

Oppidum trium millium saxaginta sex animarum, quarum curam

habet Archipresbyter,quem præsentat Dominus loci, ab Ordinario

servatis servandis, instituendum; Cuius annui fructus scuta

centum octoginta sunt, oneribus inclusis. In Ecclesia

Parochiali Reliquiæ S. Rosaliæ Virginis, et S. Cathaldi

decenter asservantur. !

Regularium Virorum domus, Fratrum S. Mariæ de Mercede

Discalciatorum cum Sacerdotibus quatuor, ac tribus Laicis

extat. Ecclesiæ ultra præfatas, quinque sunt, Sacerdotes

novem, et Clerici octo. !!

c _^SERRA de FALCO_^ !!

Parvum oppidum animarum mille Sacerdoti commendatarum. Aliaque

Ecclesia est in oppido erecta; Suntque ibidem Sacerdotes tres,

et totidem Clerici. In Parochiali custoditur Corpus S.

Leonardi in capsa lignea competenter ornata. !!

c _^MONSAUREUS_^ !!

Oppidum octingentarum animarum Sacerdoti cuidam commissarum,

ubi commorantur duo Sacerdotes cum quatuor Clericis. !!

c _^BONPENSERIUM_^ !!

Alterum oppidolum tercentarum animarum, ultra octoginta

Sacerdoti commendatarum, ubi alius Sacerdos, duoque Clerici

commorantur. !!

c _^MONS MELLIS^_ !!

Oppidum animarum sex mille quingentarum, quarum curam

Archipresbyter, cuius præsentatio ad Dominum loci spectat

adhibita collatione Ordinarij servatis servandis. Emolumenta

Beneficij tercenta scuta sunt, quæ dividentur inter Sacerdotes

quosdam designatos pro celebratione Divini Officij in præfata

Parochiali Ecclesia. Designata est alia Ecclesia pro

commodiori administratione Sacramentarum, ubi sunt ad id

muneris duo ministraturi expensis communibus conducti, sed

sub cura Archipresbyteri. !

Xenodochium adest pro Pauperibus infirmis curandis. !

Monialium Monasterium sub Regula S. Benedicti, quod oporteret

de medio tolli ob clausuram minus firmam, maleque dispositam,

quam, attenta paupertate

Monasterij ad formam reducere impossibile est, neque fideles

affecti sunt erga illud, quod velint contribuire pro expensis;

Immo Moniales ita relaxatæ, qualiter illarum clausura. Sunt

tamen numero sexdecim, quæ Professionem emiserunt, cum alijs

quinque Conversis. !

Regularium Virorum domus tres sunt. !

1. fratrum Reformatorum: quinque Sacerdotibus, et totidem

Laicis. !

2. Reformatorum Eremitarum S. Augustini: quatuor Sacerdotibus

et tribus Laicis. !

3. Minorum Conventualium: unico Sacerdote cum suo Laico ibidem

degentibus. !

Ecclesiæ intra, et extra Oppidum ultranominata, decem octo

sunt. Sacerdotes quadraginta sex, Clerici triginta. !!

c _^AQUA VIVA_^ !!

Oppidolum ducentarum animarum, cum Sacerdote curam illarum

gerente. !

Extatque ibidem alius Sacerdos cun uno Clerico. !!

c _^CAMPUS FRANCUS_^ !!

Oppidum trium millium animarum, quarum curam apud

Archipresbyterum à domino oppidi electum atque ab Ordinario

institutum. Cuius redditus annui ad centum et triginta scuta

ascendere putantur. !

Extat in oppido Conventus Fratrum Conventualium: duobus

Sacerdotibus, et uno Laico ibi degentibus. Hæc domus ob

decretum Sacræ Congregationis specialiter emanatum, Ordinario

subiecta existit. Ecclesiæ aliæ quatuor, Sacerdotes decem, et

Clerici sex in oppido sunt. !!

c _^CASTRUM TERMARUM_^ !!

Oppidum quatuor mille nongentarum et decem animarum, quarum

curam gerit Sacerdos, ad nutum ab officio amovibilis, ciu in

adiutorium alij quinque Sacerdotes designati sunt, inter quos

dividuntur fructus Primitiarum ascendentes ad summam scutorum

centumquadraginta. !

In Parochiali Ecclesia asservatur frustum ossis S. Rosaliæ

Virginis. !

Ecclesiæ in oppido quinque sunt, Sacerdotes vigintisex,

Clerici viginti quinque. !!

c _^CAMARATA_^ !!

Oppidum animarum quinquemillecentumquinquagintasex, quarum

habet curam Archipresbyter, cuius electio secundum Regulas

Cancellariæ Apostolicæ fit, Cuius annui proventus scuta

centum. !

In Ecclesia Matrice Reliquia ex ossibus S. Nicolai Episcopi et

frustum vestis S. Josephi asservantur. !

Pro commodiori animarum cura altera Ecclesia electa est, in

qua Sacramenta per Sacerdotes ad id electos ministrantur;

atque ibidem per plures Sacerdotes horæ Canonicæ quotidie

recitantur. !

Xenodochium parvum pro infirmis curandis extat. !

Monialium duo Monasteria, utrumque sub Regula S. Benedicti, in

quibus Regularis Vita speciali fidelium exemplo viget, atque

Virgines Sacræ vero Deo famulantur. In altero quatuordecim cum

quatuor Conversis, et in altero Vigintiquatuor cum sex

conversis commorantur. !

Extat in Oppido Domus PP. Congregationis Oratorij Ordinario

Subiecta, in qua quatuor Sacerdotes, et duo Clerici. !

Regularium Virorum Cænobia tria. Ordinis Prædicatorum tribus

Sacerdotibus, et duobus Laicis. Ordinis Minorum Regularis

Observantiæ: Sacerdotibus sex, quatuor Clericis, et quinque

Laicis. Ordinis Reformatorum S. Augustini: Sacerdotibus sex,

et Laicis quatuor ibidem commorantibus. !

Ecclesiæ sub potestate Ordinarij sunt viginti. Clerus habet

sexaginta tres Sacerdotes, Clericos Vigintiduos. !!

c _^SANCTUS JOANNES_^ !!

Oppidum trium millium animarum, quarum cura apud

Archipresbyterum de Jure Patronatus Domini Oppidi, cuius

proventus annui scuta centum quinquaginta. In Ecclesia

Parochiali conservantur Reliquiæ S. Joannis Baptistæ, et S.

Rosaliæ Virginis decenter. !

Puellarum Orphanorum Virginum, domus, ad numerum viginti

extat. Ecclesiæ quatuor sunt, Sacerdotes decem et octo,

Clerici quindecim. !

Conventus PP. Capuccinorum: Sacerdotum quinque, duorum

Clericorum, atque Laicorum quatuor. !!

c _^PRIZZI_^ !!

Oppidum quinque millium octingentarum animarum ab

Archipresbytero gubernatarum, cuius collatio spectat prout de

jure communi. Proventus annui Beneficij scutorum prope

tercentorum. !

Extat in Oppido parvum xenodochium ad infirmos pauperes

curandos. !

Regularium domus duæ sunt. Una Carmelitarum duobus

Sacerdotibus, et totidem Laici. Altera Fratrum Minorum

Conventualium unico Sacerdote et altero Laico ibi degentibus. !

Ecclesiæ decem extant. Sacerdotum numerus trginta quatuor,

Clericorum viginti. !!

c _^PALATIUM ADRIANI^_ !!

Oppidum ex animis Ritus Græci, et Latini; Sunt tamen omnes

numero trium millium nongentarum. Latini Parochum Latinum

habent, cuius provisio prout de jure Communi, et fructus

Beneficij centum viginti scuta sunt. !

Græci gubernantur per Sacerdotes de Ritu Græco, qui penè omnes

hebdomadatim bini et bini curam gerunt, tametsi sit quidam

inter illos qui Vicarius dicitur, gerens munus Capitis Cleri

Græci. !

Clerus Latinus habet Sacerdotes sex, Clericos sex. Clerus

Græcus decem Sacerdotes, et totidem Clericos habet. !

Ecclesiæ omnes tam latini, quam Græci Ritus septem extant. !!

c _^SANCTUS STEPHANI_^ !!

Oppidum trium millium quingentarum animarum, quarum curam

geriti Archipresbyter institutus secundum ius commune, cuius

fructus ad scuta centum ascendunt. !

In Parochiali Ecclesia decenter asservatur frustum Sanctæ

Crucis, pars cutis cum pilo oblongo S. Honufrij, atque os S.

Rosaliæ Virginis. !

Duobus ab Oppido milliaribus antrum in loco horrido, atque

eminenti supra montem reperitur; ubi, ut traditio habet

habitationem habuit S. Rosalia Virgo, cum è domo paterna

egressa, ob Christi amorem, usque dum ab Angelum edocta,

petijt Montem Peregrinum prope Panhormum. Ibidemque pro

fidelium devotione Ecclesia fabricata est, cum cellulis

quisbudam, in quibus Pænitentiæ causa moram trahunt tres

devoti, atque ingenui viri, qui abiecta seculi pompa, simulque

divitijs exemplariter conservantur. Nos quidem eisdem normam

vivendi dedimus, atque super eorum conversatione attente

vigilabimus. !

In Oppido extat Cænobium Fratrum Prædicatorum, ubi duo

Sacerdotes, et totidem Laici habitant. Ecclesiæ septem.

Sacerdotes viginti unum, et Clerici tres decim sunt. !!

c _^SANCTUS BLASIUS^_ !!

Oppidum mille setingentarum animarum sub cura Sacerdotis ad

id approbati. !

Sunt tamen alij Sacerdotes duo. !!

c _^SANCTUS ANTONINUS_^ !!

Oppidum bis mille triginta animarum, quarum cura apud

Archipresbyterum, cuius provisio de jure Patronatus Domini

Oippidi est cum collatione Ordinarij, Cuius annui redditus

scuta centum sunt. !

Regularium domus una, eaque Fratrum Minorum Strictioris

Observantiæ, in qua quinque Sacerdotes, duo Clerici, et duo

Laici habitant. Ecclesiæ duæ ædificatæ sunt. Sacerdotes

seculares sex, et Clerici octo. !!

c _^ALEXANDRIA_^ !!

Oppidum quatuor millium sexcentarum animarum, quarum curam

habet Archipresbyter, a Ordinario instituto, prævia

presentatione Patroni, Domini quippe loci,Cuius annua pensio

scuta ducenta. !

Xenodochium parvum pro pauperibus infirmis curandis extat. !

Regularium Cænobia duo. Unum Carmelitarum: duobus

Sacerdotibus, et totidem laicis. Alterum Minorum Strictioris

Observantiæ: Sacerdotibus sex Clericis duobus, atque sex

laicis ibi degentibus. !

Ecclesiæ sex sub Ordinarij Jurisdictione fundatæ. Sacerdotes

triginta septem, et Clerici decem et novem sunt. !!

c _^BURGIUM_^ !!

Oppidum animarum quatuor millium nongentarum, et decem sub

cura Archipresbyteri, Cuius institutio prout de Jure Communi,

eiusque annui proventus scuta centum viginti sunt. !

In Ecclesia Parochiali horæ Canonicæ quotidie per Sacerdotes

ad id designatos recitantur, ad quod munus ommes ex Oppido

oriundi, si velint admittuntur. !

In eadem satis decenter asservantur Reliquia S. Antonij

Abbatis, item et S. Viti Martyris. !

Monialium Monasterium sub Regula S. Benedicti extat, in quo

viginti sex Chorales, quatuor Conversæ, et una educanda

commorantur. !

Regularium Virorum Cænobia quatuor. !

1. Carmelitarum: Sacerdotibus tribus, et uno Laico. !

2. Tertij Ordinis S. Francisci: Sacerdotibus quatuor, et

totidem Laicis. !

3. Minorum Reformatorum: Sacerdotibus sex, et quinque Laicis. !

4. Capuccinorum: Sacerdotibus quinque, duobus Clericis, et

Laicis quatuor ibidem degentibus. !

Domus item Hospitalis pro Pauperibus infirmis curandis. !

Ecclesiæ sub ordinaria Jurisdictione quatuor decem. Sacerdotes

quinquagintaduo, et Clerici triginta quatuor. !!

c _^VILLAFRANCA_^ !!

Oppidum trium millium centum quinquaginta septem animarum,

quarum curam gerit Archipresbyter, Cuius præsentatio ad

Dominum Oppidi spectat, cum institutione Episcopi. Eiusdem

annui proventus scuta centum sunt. !

Regularium Virorum domus tres extant. Una Minorum Observantiæ:

Sacerdotibus quatuor, et tribus laicis. Altera Tertij Ordinis

S. Francisci: tribus Sacerdotibus, et totidem Laicis. Item

Domus Reformatorum S. Augustini Sacerdotibus quatuor et tribus

Laicis ibidem commorantibus. !

Ecclesiæ quinque ultra præfatas. Sacerdotes tres ultra

triginta, Clerici decem et octo sunt. !!

c _^LUCCA_^ !!

Oppidum animarum mille ducentarum octoginta tres, quarum habet

curam Sacerdos ad id approbatus. !

Sunt in Oppido Ecclesiæ duæ, Sacerdotes sex, Clerici totidem. !!

c _^SANCTUS CAROLUS_^ !!

Oppidum centum sexaginta animarum Sacerdoti approbato

commendatarum. !

Altera Ecclesia extat, sed nullus alius Sacerdos, nec

Clericus. !!

p _^CLUSA_^ !!

Oppidum quinque millium centumanimarum, quarum curam gerit

Archipresbyter, qui elegitur prout de Iure Communi, Cuius

proventus annui centum octoginta scuta sunt. !

In Parochiali Ecclesia, quotidie per Sacerdotes ad id

designatos Officium Divinum peragitur, atque in Choro horµ

Canonicµ recitantur. !

In eadem decenter asservatur Caput S. Hygini Papµ et Martyris

cum alijs Reliquijs. Extat alia Ecclesia in qua administrantur

Sacramenta per Sacerdotes approbatos. !

Xenodochium extat pro infirmis curandis. !

Monialium Monasterium sub S. Benedicti Regula, in quo viginti

Chorales Professµ, una Novitia, et sex Conversµ. !

Regularium Virorum quinque Cµnobia. !

1. Congregationis Olivetanorum: Sacerdotibus quatuor cum

Abbate, et uno Laico. !

2. Prµdicatorum: quatuor Sacerdotibus, et duobus Laicis. !

3. Conventualium Minorum: Sacerdotibus duobus, et uno Laico. !

4. Capuccinorum: quinque Sacerdotibus, duobus Clericis, et

quinque laicis. !

5. Minorum Strictioris Observantiµ: Sacerdotibus quinque,

Clericis duobus, atque Laicis quatuor ibi commorantibus. !

Ecclesiµ ultra prµfatas undecim sunt sub Ordinarij

Jurisdictione. !

Clerus habet Sacerdotes sexaginta sex, Clericos triginta unum.!!

c _^COMITISSA_^ !!

Oppidum animarum de Ritu Latino sexcentarum quinquaginta

quinque, _ Sacerdote approbato gubernatarum, ubi sunt tres

alij Sacerdotes eiusdem ritus, et Clerici quinque. Animarum de

Ritu Grµco nongentarum quinquaginta, quarum curam habet

Sacerdos de eodem Ritu, ubi sunt sex Sacerdotes, et tredecim

Clerici eiusdem Ritus. !

Prope istud oppidum duobus prope milliarijs distat Cµnobium

nobile, et magnum Monachorum Congregationis Montis Oliveti,

sub titulo S. Mariµ de Nemore, in quo educantur Novitij;

constatque ex tredecim Sacerdotibus cum Abbate, quatuor

Clericis in Sacris, quinque in Minoribus, quatuor Novitijs, ac

laicis octo. !!

c _^JULIANA_^ !!

Oppidum bis mille animarum, quarum curam gerit Archipresbyter

institutus prout de Iure Communi, Cuius annui proventus,

centum et decem scuta sunt, atque in Parochiali Ecclesia per

Sacerdotes ad id designatos Officia Divina celebrantur.

Conservatur item in eadem Ecclesia pars Corporis Sanctµ

Julianµ in arca argentea satis decenter. !

Monasterium Monialium sub Regula S. Benedicti habens tredecim

Moniales Chorales Professas, duas Novitias, et tres Conversas.!

Regularium Virorum Cµnobia duo. Unum Congregationis Montis

Oliveti, cum Abbate quatuor Monachorum Sacerdotum, et duobus

Laicis. Alterum extra Oppidum distans milliario Strictioris

Observantiµ S. Francisci, in quo Sacerdotes sex, Clerici

quinque, et totidem Laici. !

Ecclesiµ ultra prµfatas numero quindecim. Clerus habet

Sacerdotes vigintiocto, Clericos duodecim. !!

c _^SAMBUCA_^ !!

Oppidum sex millium septingentarum quadraginta trium animarum,

quarum curam habet Archipresbyter electus, et institutus prout

de Jure Communi, Cuius annui proventus scuta ducenta sunt.

Altera Ecclesia designata est pro administratione

Sacramentorum in subsidium Parochialis. !

Monasterium Monialium sub Regula S. Benedicti, quarum decem et

octo Chorales Professµ, una Educanda et quinque Conversµ. !

Orphanarum Virginum domus, quµ ab universitate aluntur omnes

numero decem. !

Regularium Virorum domus tres. Una Carmelitarum trium

Sacerdotum, et duorum Laicorum(rectius:Clericorum,n.d.r.),

et laicorum quatuor. Item altera habens Sacerdotes quinque,

Clericos duos, et Laicos quinque. !

Ecclesiµ ultra prµfatas duodecim sunt sub Jurisdictione

Ordinarij. !

Clerus habet Sacerdotes quadraginta novem, et totidem

Clericos. !!

c _^SANCTA MARGARITA_^ !!

Oppidum quatuor millium tercentarum animarum Sacerdoti

approbato commendatarum. In hoc Oppido extat Hospitium PP.

Reformatorum S. Francisci, ubi tres Sacerdotes, et totidem

Laici commorantur. Ecclesiµ quinque, Sacerdotes decem et octo,

Clerici sexdecim sunt. !!

c _^MONS VAGUS_^ !!

Oppidum mille quingentarum animarum Sacerdoti approbato

commendatarum. Ecclesiµ Oppidi tres, Sacerdotes quinque,

Clerici novem. !!

c _^MEMPHIS_^ !!

Oppidum bis mille animarum quarum curam habet Sacerdos ad id

approbatus. Altera Ecclesia extat. Sacerdotes quinque, et tres

Clerici ibidem commorantur. !!

c _^CALTABELLOTA_^ !!

Oppidum trium millium quingentarum animarum, ultra

quadraginta, quarum habet curam Archipresbyter: vacat mod_.

Electus tamen iam est _ Sede Apostolica, Cui Iure alternativµ

competebat electio. Fructus Beneficij scuta quinquaginta, et

totidem onera frumentorum. !

In Parochiali insignis Reliquia S. Peregrini Eremitµ, cum alia

S. Mariµ Magdalenµ decenter asservatur. Parvum extat

Xenodochium pro pauperibus curandis. !

Monialium Monasterium sub Regula S. Benedicti, ubi

quatuordecem Moniales Professµ Chorales, tres Conversµ, et una

Novitia. !

Regularium Virorum Cµnobia tria. Primum Eremitarum S.

Augustini: Sacerdotibus sex, uno Clerico, et quatuor Laicis.

Secundum Carmelitarum: Sacerdotibus tribus, et duobus Laicis.

Tertium Capuccinorum Sacerdotibus quinque, uno Clerico, et

quinque laicis ibi degentibus. !

Ecclesiµ decem et septem sunt. Sacerdotes viginti octo,

Clerici viginti quatuor. !!

c _^RIBERA de MONCADA_^ !!

Oppidum duarum millium sexaginta quinque animarum, quarum cura

apud Archipresbyterum, Cuius electio de Iure Patronatus Domini

loci existit. Habetque scuta centum pro sui sustentatione. !

Ecclesiµ tres sunt. Sacerdotes duodecim, Clerici novem. !!

c _^CALAMONACI_^ !!

Oppidum animarum mille octogintaseptem, quarum habet curam

Archipresbyter, Cuius provisio de Iure Patronatus Domini loci,

habetque ille pro sua sustentatione scuta quinquaginta, et

frumentorum salmas decem. Prµter Parochialem Ecclesiam aliµ

tres sunt. Sacerdotes octo, Clerici quinque inveniuntur. !!

c _^CATHOLICA^_ !!

Oppidum septem millium quingentarum vigintitrium animarum,

quarum gerit curam Archipresbyter, Cuius prµsentatio ad

Dominum Oppidi, cum institutione Ordinarij spectat. Habetque

pro sui sustentatione scuta centum sexaginta. !

Extat Hospitium Fratrum Reformatorum S. Augustini tribus

Sacerdotibus et duobus Laicis. Item Conventus Excalceatorum S.

Mariµ de Mercede: Sacerdotibus quatuor, tribus Clericis, et

totidem Laicis. !

Ecclesiµ novem sunt, Sacerdotes vigintiocto, Clerici

trigintaunum. !!

c _^MONS L¦TUS_^ !!

Oppidolum animarum sexcentum septuaginta sex, quarum habet

curam Sacerdos ad id approbatus. Extatque in Oppido altera

Ecclesia; atque in eadem quatuor Sacerdotes, et duo Clerici. !!

c _^SICULIANA_^ !!

Oppidum animarum trium millium centum quinquagintaduarum,

quarum gerit curam Archipresbyter _ Domino Oppidi prµsentatus,

et ab Ordinario institutus, Isque pro sua sustentatione centum

habet scuta. Ultra Parochialem quinque aliµ Ecclesiµ extant.

Clerus habet Sacerdotes tresdecim, Clericos decem. !!

c _^R¦ALIS MONS_^ !!

Oppidum tercentum viginti animarum, _ Sacerdote approbato

gubernatarum, nec aliud quid notandum in hoc Oppidulo, nisi

quod ibidem degit alius Sacerdos. !!

c _^MONS APERTUS_^ !!

Oppidolum sexcentum octoginta animarum, quarum curam gerit

Archipresbyter, _ Domino Oppidi Prµsentatus, et ab Ordinario

institutus, Cuius annui proventus scuta centum sunt. Ecclesiµ

tres, Sacerdotes duo, et duo Clerici sunt. !!

c _^JOPPULUS_^ !!

Oppidolum quatercentum sexaginta trium animarum, quarum habet

curam quidam Sacerdos, ibique alter eidem associatur. !!

c _^REFAUDALE_^ !!

Oppidum animarum quatuor millium sub cura Archipresbyteri,

Mod_ vacat, _ Domino Oppidi Prµsentandi, et ab Ordinario

instituendi, Cuius annui proventus centum octoginta scuta

sunt. !

Regularium Virorum, scilicet Minorum de Observantia, domus

extat, duorum Sacerdotibus, et unius Laici. !

Ecclesiµ novem sunt, Sacerdotes vigintiquinque, Clerici

quindecim. !!

c _^SANCTA ELISABETH_^ !!

Oppidolum animarum nongentarum octoginta septem sub cura

Sacerdotis approbati. !

Degunt in Oppido tres Sacerdotes, et duo Clerici. Extat altera

Ecclesia extra et prope Oppidum. !!

c _^SANCTUS ANGELUS_^ !!

Oppidum animarum centun quatuor supra mille, sub cura

Archipresbyteri prµsentati _ Domino Oppidi, atque ab Ordinario

instituti, pro Cuius sustentatione scuta decntum decem et octo

sunt. Ecclesiµ septem. Sacerdotes septem, et totidem Clerici

sunt. !

Domus Fratrum Carmelitarum, uno tantum Converso ibi degente

qui quµstuando vitam ducit. !!

c _^ARAGONA_^ !!

Oppidum quinquemilliumnongentarum vigintisex animarum sub

Archipresbyteri prµsentati _ Domino Oppidi, et ab Ordinario

instituti cura. Pro eiusdem sustentatione scuta centum demptis

oneribus sunt. !

Paucis ab hinc annis urgente Archipresbytero Beneficium fuit

divisum, et relictis centum pro Rectore, alij proventus qui

super erant assignati sunt dividendi inter duodecim alios

Sacerdotes prµtextu adiuvandi Parocho in Ministerio, ac

insigniti Almutijs horas Canonicas in Choro cantant. Nos ver_

eosdem coegimus, ut curµ animarum incumberent bini, et bini

per hebdomadam. !

Regularium domus duµ extant. Capuccinorum: quippe Sacerdotibus

quinque, duobus Clericis, et quinque Laicis. Item

Excalceatorum S. Mariµ de Mercede: Sacerdotibus quatuor,

Novitijs pariter quatuor, et quinque Laicis ibidem degentibus.!

Ecclesiµ prµter nominatas, quatuor aliµ sunt. Sacerdotes

vigintisex, Clerici quatuordecim. !!

c _^COMMITINUS_^ !!

Oppidolum animarum septiescentum sexaginta duarum, sub cura

Sacerdotis approbati. Extant alij duo Sacerdotes, et duo

Clerici. !!

c _^GRUTT¦_^ !!

Oppidum trium ultra bis mille animarum sub cura

Archipresbyteri, _ Domino loci prµsentati, et ab Ordinario

instituti, Cuius proventus centum scuta sunt. !

Ecclesiµ prµter Parochialem sex sunt, Sacerdotes undecim,

Clerici decem. !!

c _^RECALMUTUM_^ !!

Oppidum animarum quinque millium sub Archipresbyteri cura,

Cuius electio, et institutio prout de Iure Communi, habetque

pro sui sustentatione prope ducenta scuta. !

In Maiori Ecclesia per Sacerdotes Almutijs insignitos

quotidie horµ Canonicµ recitantur. !

Regularium Virorum domus quinque. !

1. Carmelitarum: Sacerdotibus tribus, cum duobus Laicis. !

2. Minorum Conventualium: Sacerdotibus tribus, cum uno Laico. !

3. Minorum Regularis Observantiµ: quatuor Sacerdotibus, et

tribus Laicis. !

4. Reformatorum S. Augustini: tribus Sacerdotibus, et laicis

duobus. !

5. Domus Hospitalis, in qua fratres S. Jonnis Dei: uno

Sacerdote, et duobus Laicis. !

Hinc representandum (il notista del Vaticano corregge

opportunamente in _reprµsentandum_, ]n.d.r.]. Cfr. _ibidem_ f.

320) censui, quod postquam hi Fratres Hospitale pro suo

Instituto exercendo acceperunt, nunquam Instituto vacant, sed

redditus Hospitalis ipsi consumunt, et cum ab Ordinarij sint

Iurisdictione exempti, non sunt vires ad cogendum, ut, vel

Instituto vacent, vel domum relinquant. !

Monialium Monasterium sub Regula Tertij Ordinis S. Francisci,

ubi Deo famulantur decem et octo Professµ Chorales, duµ

Novitiµ, et quinque Conversµ. !

Ecclesiµ, ultra Maiorem, et prµfatas, quindecim. Sacerdotes

quadraginta septem, Clerici triginta sex. !!

c _^CASTRUM PHILIPPI_^ !!

Oppidolum animarum nongentarum septuagintaquinque sub cura

Archipresbyteri _ Domino Oppidi prµsentati, et ab Ordinario

Instituti, Cuius annui proventus scuta centum sunt. Extant in

loco Ecclesiµ duµ ultra Parochialem; Clerus habet Sacerdotes

quatuor, et Clericum unum. !!

c _^FAVARIA_^ !!

Oppidum sex mille quingentarum sexaginta animarum, quarum

curam habet Archipresbyter prout de Iure Communi Institutus.

Proventus annui sunt scuta biscentum. In Cuius Parochiali

Ecclesia quotidie per Sacerdotes designatos horµ Canonicµ

celebrantur. Extatque in Oppido Xenodochium parvum pro

infirmis curandis. !

Regularium Virorum, nempe Carmelitarum Domus: trium Sacerdotum

et laicorum duorum. !

Ecclesiµ ultra Matricem septem sunt, Sacerdotes quadraginta

tres, Clerici octo ultra triginta. !!

c _^SANCTA ANNA_^ !!

Oppidolum quingentarum animarum, sub cura Sacerdotis, ad id

munus ab Episcopo designati. In quo loco Sacerdotes tres, et

Clericus unus commorantur, et alia Ecclesia ultra Parochialem

extat. !!!

c *** !!!

Et hµc de Ecclesiis, Clero tam Seculari, quam Regulari,

Hospitalibus, Montibus Pietatis, Seminario, alijsque pijs

locis _Agrigentinµ Dioecesis_. !!!!

c * * * !!!!

Quia ver_ paucis ab hinc Mensibus totius Dioecesis

visitationem integr_ absolvimus, et plura, eaque graviora mala

animadvertemus, oportet nos Sanctam Sedem certiorem facere, ut

dignetur pro reparatione validam porrigere manum: aliter enim

putamus nos insufficientes ad tantum onus: ne si remedium

adhibere velimus, malum eat in peius cum animarum detrimento. !

In Clero Seculari hoc malum inter alia reperimus, quod cum

totum ferme Regnum, eiusque oppida sub immediata iurisdictione

Baronum, abusus inolevit, quod hi assumunt sibi viros

Sacerdotali caractere insignitos pro temporalium rerum

administratione. Hos Sacerdotes secretos appellant, nomen

impositum ad significandum minysterium, nemp_, ut sint

exactores frumenti, hordei, vini, olei, aliarumque frugum ad

Barones spectantium. Prµfatorum Baronum terras dividunt inter

Oppidanos ad excolendum,ut plurimum non sine pauperum iniuria,

dum eos cogunt ad conducendas terras prµfatas, non quas

possunt excolere, nec pro pensione, super qua deberent

pacisci, sed pro beneplacito Baronum. !

Custodes sunt Iurisdictionis Laicalis, tam Criminalis, quam

Civilis. Et quamvis designatos teneant Laicos Ministros,

quorum nomine causµ iudicantur: nihil tamen illi disponunt

absque interventu, aut cert_ dispositione prµfatorum

Sacerdotum, qui tam Capitaneis, quam Birruarijs prµcipiunt

hunc, verbi causa, mod_ carceribus addicendum, illum e

carceribus extraendum, hunc aut illum, hac vel illa pµna

plectendum, sive ab ea absolvendum, atque sµpius homines

criminosos proprijs ipsorum manibus capiunt carceribus

mancipandos, non sine irregularitatis periculo. Incedunt armis

onusti, venationibus clamorosis, et venationibus dediti sunt ,

atque ut milites sclopis (?), alijsque similibus armati

comitantur Barones, quando iis hinc inde commigrari

contingit. Hinc plura audent contra Ecclesiastica personas, et

Iurisdictionem Ecclesiµ, sicut et contra locorum Sacrorum

Immunitatem, quibus in gratiam Baronum infestissimi sunt.

Cogunt sµpissime cµteros Sacerdotes, at alias Ecclesiasticas

personas oppidorum, sicut diximus de Vassallis laicis, ad

acceptandum terras ad seminandum pro pensione sibi benevisa,

atque solvere gabellas, ad minus eas quas in sui favorem

imponunt Barones. Horum Sacerdotum ministerio usque ad

Sacratissimas functiones Ecclesiasticas se ingerunt,

prµscribunt Ritus, et Cµremonias intra Ecclesias. Plurimi sunt

qui nec permittunt Sacramenta administrare in illorum oppidis,

nisi illis Sacerdotibus,de quibus sciunt omnia ad beneplacitum

eorum ordinaturos; aliter tot mala contra eosdem machinatur,

etiam per carcerationem, et exilium parentum, vel

coniunctorum, quod compelluntur Ministerio renunciare. Atque

similiter faciunt contra Vicarios foraneos, si omnia ad eorum

nutum non moderentur. Nulli licet pro negotio aliquo ad

Episcopum recurrere, non obtenta prius ab eis venia. Ipsi

Causas Spirituales sµpius decidere faciunt per se, vel per

suos ministros oretenus. Sacerdotes, et alias Ecclesiasticas

personas mulctant et carceribus addicunt. Ecclesiarum bona, et

aliorum piorum locorum pro illorum placito administrantur,

Lites insurgentes dirimunt, quod relictum fuit pro una

Ecclesia, vel pro aliquo opere applicant alteri Ecclesiµ, vel

pro alio ministerio, atque inventi sunt qui bona stabilia

Ecclesiarum concesserunt Laicis ad meliorandum. Nec audent ita

vexati Ecclesiastici ad Prµlatum recurrere, tum quia

impossibiles sunt iuridicµ probationes, cum contra dominos, et

potentes, quin etiam eorum ministros laicos, Vassali ullo

pacto ad deponendum adigi non possint; tum quia si aliquam

super negotio inquisitionem faciant Prµlati, statim suspicio

oritur quod querelis Ecclesiasticorum permoti hoc agant,

quamquam pro Fisco Causa formetur, et tunc mala, quµ imminent,

graviora sunt hac misera servitute. Sµpe voluimus mittere

manum pro Ecclesiasticorum defensione; at



ver_ illi poplite

flexo rogaverunt, ut manum retraheremus, scientes quam cert_

defensionem cessuram in maximam illorum ruinam, quorum

libertati consulebamus: Unde miserrimam tolerant servitutem;

Tutant enim, et iactant Barones se in proprijs Oppidis esse

rerum tam prophanarum, quam ecclesiasticarum, ut supremos

moderatores. !!

His accedit quod anno proxim_ elapso per omnes Civitates, et

Oppida promulgatum fuit Laicale proclama, quo monebantur omnes

ministri Iurisdictionis Temporalis, nullum familiarem aut

ministrum Laicum Episcoporum debere gaudere privilegio fori

Ecclesiastici; Et cum oporteat tenere ad minus ministros

inferiores, quales sunt Birruarij, Laicos; ut prim•m isti pro

defensione Iurum Ecclesiarum, vel Ecclesiasticorum, nomine

Curiµ Spiritualis monent aliquem, ut desistat ab offensione,

vel citant pro prµfata tuitione, carceribus mancipant, si

monitio, aut citatio sit contra aliquem Laicum Ministrum, aut

contra ab eis dependentes. Nec datur (tam longe, lateque in

hoc Regno gravaminum patet campus) in propriam defensionem

aliquid moliri; Cum non solum actus iuridicos efformare, sed

nec verbum quidem proferre liceat, quod statim aditum non

prµstet gravamini decidendo _ Iudice qui pro Regula Iudicandi

habet prµfatum laicale proclama. !

Hinc Ecclesiastica disciplina prolapsa, Prµlatorum Iurisdictio

enervis, Subditorum audacia petulantior, in quibus nec

obedientia, nec modestia, personarum Deo Sacratarum propriµ

reperiuntur, quippe sµpissim_ in delinquendo seculares

facinorosos enormiter excedunt. Augentur hµc mala ex nimia

facilitate obtinendi exemptionem _ Prµlatis, quµ tanta

promptitudine occurrit, ut nullus eam pro libito non

consequatu. Si autem nolit exemptionem generalem circa omnes

causas, et in aliquo delinquat, sufficit ut non possit corrigi

_ Prµlato, dicere se esse gravatum. Vel oportebit Prµlatum in

alio Trubunali facere partes actoris tot causarum quot habet

subditos. Unde mod_ Prµlati nihil agere possunt prµterea, quµ

ut in plurimum facere possunt alibi, in villulis Vicarij

foranei Episcoporum. !!

Regularium Virorum res non fµlicius se habent, quia similia

patiuntur, vel potius eadem tam subditi, quam Superiores

illorum: Patiuntur tamen Regularium res aliud notabile malum

contra Regularem Observantiam, et disciplinam quam, etiam si

vellent amplecti, non possent ad prµscriptum Regulµ vivere ob

paucitatem fratrum commorantium in Conventibus. Plures enim

sunt Conventus in quibus duo tantum habitant fratres, in alijs

tres, aut quatuor ad summum. Und_ nec Ecclesiµ decenter

tenentur, neque horµ Canonicµ in Choro in similibus domibus

recitantur, et sµpius potius scandalo, quam exemplo populi

sunt; Quapropter prudentiores, laicorum, immo et Regularium

putant, putant consultissimum fore, si prµfati supprimerentur

conventus, et Fratres in eisdem existentes ad alios, in quibus

ob maiorem numerum posset institui Regularis Observantia,

trasferrentur. !!

c *** !!

Monialium Monasteria plures conservant tenaciter abusus. Inter

quos non inferioris momenti esti, quod in eis commorantur

plurimµ feminµ seculares aliquando ingressµ titulo amplectendi

institutm monasticum, quod noluerunt, vel non potuerunt

amplecti. Aliquando ingressµ titulo educationis, quµ ab

infantia usque ad finem vitµ durat. Et sµpissim_ atque ut in

plurimum, cum notabili monasteriorum damno non solvunt

alimenta, vel quia non possunt, vel quia nolunt; Et cum sint

frequenter sorores, vel proximiores consanguineµ Monialium,

istµ ob gratiam parentum, et consanguineorum exigere retiones

alimentorum nolunt, quinimm_ impediunt exationem. Et cum

aliunde Monasteria non sint valde opulenta, quam (per il

Copista: quµ, n.d.r.) sµpe egestate laborant, et sustentare

nequeunt tot Moniales, et seculares, und_ opus habent

consumere pecunias destinatas pro emptione stabilium,

censuum, et aliorum annualium reddituum, ne perire fame

cogantur. Ob quam causam iam minus curant seculares de

monachandis filiabus, aut sororibus invenerunt quidem modum

exonerandi familias absque dispendio. Hinc exceptis paucis

Monasterijs, in quibus exactissim_ Regula, quam profitentur,

observatur, in cµteris nec umbra apparet Regularis

Observantiµ, sicut nec votorum paupertatis, et obedientiµ, sed

vivunt non aliter quam si seculares essent sub clausura

custoditµ. !!

Prµterea pen_ in omnibus Monasterijs conversµ sunt feminµ

seculares, nec volunt eas Moniales recipere ad habitum et

professionem regularem, ut possint libito _ Monasterio eicere.

Quod rar_, etiam quando inhabiles fiunt pro Monasteriorum

servitio, faciunt. !!!!

c * * * !!!!

Omnia ferm_ prµfata possent obtinere optatum remedium ab

ordinaria potestate si vires haberet hac ver_ civibus evacuata

, cogimur cum dolore cordis potius mala videre, et plangere,

quam tolerare. Videmus navim iactatam fluctibus, remigamus

laborantes, contrarij venti concutiunt, atque his agitati

procellis pen_ submergimur. Und_ sol•m remanet, ut cum illis

clamemus, quorum personam et ministerium gerimus, Domine,

salva nos,perimus

sperantes ab eo qui Christi vices habet vocem

audire. Confidite. Ego sum nolite timere, utque ventis, et

mari imperio facto tranquillitas magna fiat. !!

Et hµc de statu Ecclesiµ, et Dioecesis Agrigentinµ, quam sub

Obedientia Sanctµ Sedis et EE. VV. protectione humiliter

collocamus, atque sub ea vivere velle, et mori toto corde

protestamur. Datum Agrigenti die 20 septembris 1699. !!



 

 

e, si prµfati supprimerentur

conventus, et Fratres in eisdem existentes ad alios, in quibus


Nessun commento:

Posta un commento