Profilo

lunedì 7 marzo 2016


PALAGONIA 630

A.S. PALERMO - FONDO PALOGONIA - ATTI PRIVATI - N.° 630 - ANNI 1502-1706

 

[F. 183-186]

 

1654

 

Nos Philippus Dei gratia Rex Castellae Aragonum Legionis utriusque Siciliae, Hyerusalem, Portugalliae, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Navarrae, Granatae, Toleti, Valentiae, Galluriae, Maioricarum, Hispalis, Sardiniae, Cordubae, Corsicae, Murtiae, Gennis, Algarbij, Algecirae, Gibraltaris, Insularum Canariae nec non Indiarum Orientalium et Occidentalium ac terrae firmae, Maris Oceani; Archidux Austriae; Dux Burgundiae, Brabantiae, Mediolani, Athenarum et Neopatriae; comes Absbrurgij, Flandriae, Tyrolis, Barcinonis; Rossilionis et Geritaniae; marchio Oristani et Goceani,

spectabili, fideli dilecto don Hieronimo Carretto et Branciforti salutem et bonam voluntatem.

Etsi crimen quod don Joannes Carrecto in maiestatem nostram commisit propter sui immanitatem omnem mereretur juris rigorem, ita quod ultra poenam quam ipse subiit ultimi supplicij et publicationem omnium eius bonorum vigore sententiae a judicibus ad id delegatis probare esset etiam Nobis licitum pro tanti criminis vindicta secundum leges inte servire, attamen cum nihil magis decorum sit Maestati regnantis quam clementia ad cuius commodum deceat interdum equitatis terminos transilire quando sola est misericordia cui omnes virtutes honorabiliter cedere non recusant; tecum benigniter agere volumus. Ideo sceleris illius obliti et pre oculis habentes grata obsequia et multa servitia ab avis et praedecessoribus tuis in ministerium nostrum, et pro nostro Statu diversis temporibus  et varijs oneribus prestita, vetustatem etiam domus tuae cuius miserti, ne unius insania periret et tuam bonam considerantes indolem a qua summa fidelitatis exempla et omne nobis debitum speramus obsequium et presertim Don Joannis ab Austria filij nostri per literas iteratis precibus moti aliasque attentendes causas, animum nostrum digne moventes tenore presentium de certa scientia, regia authoritate nostra, ex gratia speciali maturaque sacri nostri supremi consilij accedente de liberatione feudum, statum et titulos, vigore predicta sententia confiscata, tibi donamus, remittimus et indulgemus tibi d. Hieronimo Carretto et Branciforti, donamus de novo concedimus et investimus in feudum comitatum Rahalmuti terramque eiusdem nomini cum vassallagio, ibi edificatam, cum omnibus et singulis feudis et territorio, situm et positum in dicto nostro ulterioris Siciliae Regno et in valle Mazariae  juxta suos confines limitatum, nec non Baroniam ut dicitur de Gibellini in eodem regno et Valle iuxta suos confines, cum domibus, molendinis, aquae cursibus, montibus, nemoribus et cum omnibus aliis et singulis rebus in dicto comitatu et Baronia existentibus, et ad eos pertinentibus quomodocumque et qualitercumque pertinere poterunt, cum integro et indiminuto statu et omni sua causa, omni modo jurisdictione, mero et mixto imperio, ballia, gabellis, censibus, et universis et singulis iuribus, ad dictum comitatum et baroniam spectantibus et cum omnibus  illis prerogativis, dignitatibus, praeminentiis et clausolis, pro ut pater, avus et antecessores tui legitime habuerunt, tenuerunt et possederunt, et quas concessiones dicti status et Baroniae factae predecessoribus tuis, vel illis a quibus jus et causam habuerunt, continent et continebant ad quos nos referre volumus, nihil de eis minuendo; ad habendum et possidendum dictum comitatum dictamque baroniam sub titulo comitis Rachalmuti et Baronis Gibellini in feudum pro te et ex tuo corpore descentibus legitimoque matrimonio procreatis, cum clausola iuris francorum et iuxta ius, constitutionem et capitulorum aliorumque iurium dicti nostri ulterioris Siciliae Regni. Et in defectu tui omniumque ex te pro ut supra descendentibus, donamus, concedimus et investimus dictum comitatum Rahalmuti et baroniam Gibellini, modo quo supra conecssa, donnae Beatrici Carretto et Branciforti alterae Don Joannis Carretto et donnae Mariae Branciforti comitum Rahalmuti filiae sororique tuae, pro ea et eius descententibus legitimo martrimonio procreatis. Quibus omnibus  deficientibus, succedant in dicto comitatu Rahalmuti et Baronia Gibellini filii filiaequae donnae Doroteae Carretto Marchionissae defunctae Hieracij et prefati don Joannis Comitis Rahalmuti sororis omnesque ex eis legitime descententes cum predicta clausola iuris francorum et iuxta ius confitionem capitulorum aliorumque iurium prefati nostri ulterioris Siciliae Regni, ita quod predictum comitatum  et Baroniam tu et successores tui in capite a causa nostra teneant et recognoscant et militare servitium pro eis debitum praestet pro ut usque hactunus predecessores tui prestiterunt, retentis etiam et preservatis ( quae à praesenti concessione excludimus) iuribus lignaminum, mineriis, salinis, defensis et aliis quibuscumque iuribus nostrae curiae reservatis, vel quae in privilegiis tuorum predecessorum non fuerint concessa.

Illustri igitur duci dell’Infantado Proregi locum tenenti et capitaneo generali nostro in dicto ulterioris Siciliae Regno, spectabilibus nobilibus magnificis dilectis consiliariis et fidelibus nostris, magnifico Justitiario, presedibus nostrae M.R.C. Patrimonij, ac Consistorii Sacrae nostrae Conscientiae, Iudicibus dictae M.R.C., Magistratis rationalibus, Thesaurario et Conservatori nostri Regij Patrimonij, Judicibus Consistorij, advocatis quoque et procuratoribus fiscalibus ceterique demum universis et singulis officialibus et subditis nostris maioribus et minoribus in eodem Regno constitutis et constituendis, dicimus et districte percipiendo mandamus ad incursum nostrae Regiae indignationis et irae penaeque unciarum mille nostris inferendarum Erarij ut pro nobis nomine nostro:

requisitis sollennitatibus  de hoc comitatu Rahalmuti et baroniae Gibellini te investiant et debitum fidelitatis iuramentum accipient quod illico post presentationem et executionem praesentium te prestare volumus et in possessionem dicti Comitatus et Baroniae intrare valeas eorumque possessionem corporaliter capias omnibusque iubus concessis gaudeas et omnes dominij actus exerceas et pro comite Rachalmuti et Barone Gibellini, tu successoresque tuihabeamini et teneamini mandantes predicto nostro proregi ceterisque universis et singulis officialibus nostris maioribus et minoribus in eodem Regno presentibus et futuris, quatenus te successoresque tuos legitimos in possessione dictorum comitatus et baroniae manuteneant nec ullam molestiam vigore predictae sententiae vel ulterioris cuiuscumque ordinatis ex causa prefati criminis inferant vel inferri permittant sed presentem nostram concessionem omniaque et singula desuper con tenta a prima eius linea usque ad ultimam inclusive tibi prefato d. Hieronimo del Carretto et Branciforti tuisque hredibus et successoribus predictis teneant firmiter et observent tenerique et inviolabiliter observari faciant per quoscumque et hoc virtute novae concessionis , cauti secus agere fierive permittere ratione aliqua sive causa pro quanto officiales et subditi nostri predicti gratiam nostram caram habent et preter irae et indignationis nostrae incursupenam preappositam capiuntevitare. Hoc tamen expresse declarantes quod in casu defetionis lineae tam tui dictaeque d. Beatricis sororis tuae quam dictae d. Dorotheae marchionissae Hieracis omnia in presenti concessione contenta dictusue comitatus et dicta Baronia cum omnibus suis membris et pertinentiis devolvantur et devoluta intelligantur ad dictum nostrum regium dominium  pro ut erant ante presentem concessionem. Quae sub hac lege intelligantur facta non obstantibus quae in contrarium adduci possint vel poterunt. Sic enim et non aliter concedere nobis placuit et placet. Solutum est in hac curia totum et integrum ius dimidiae annatae ad hanc gratiam spectans. Successores vero antequam in possessionem mittantur solvere volumus iuxta regulas istius juris quod debebant tam pro comitatu quam baroniae titulis. In cuius rei testimonium presentes fieri jussimus nostro communi negotiorum prefati nostri ulterioris Siciliae regni sigillo impendenti munitas. Datum in Cenobio Sancti Laurentij die vigesima octava mensis octobris anno domini 1654, regnorumque nostrorum omnium trigesimo quarto.

Nessun commento:

Posta un commento