Profilo

martedì 7 luglio 2015

testamento del fratello di Pietro D'Asaro

TESTAMENTO DI D. PAOLINO D'ASARO
ROGITO NOTAIO D'ARNONE
ARCHIVIO STATO DI AGRIGENTO
VOL. 14421 - P. 84 VERSO 86 RECTO

«testes Joannes Curto et Franciscus Mistretta

Eodem die XJ ottobris V Ind. 1621 - quasi horas duas noctis, tribus luminibus accensis juxta juris dispositionem

In Dei nomine, Amen. Notum facimus et testamur quod Revendus don Paulinus de Asaro Sacerdos huius Terre Racalmuti. mihi notario cognitus, presens coram nobis jacens in lecto infirmus corpore, sanus tamen Dei gratia mente, visu et intellectu ac sue proprie rationis bene compos ... timens divinum judicium aliquando repentinum et casum humane fragilitatis ne forte qua absit ab hoc seculo intestatus decederet considerans et attendens quo nil certius morte nilque incertius hora ipsius mortis.
Volens  igitur   .. habet meomoriaque integritus sibi superest de bonis suis sibi adeo collatis, salubriter providere et evidenter disponere, cassis prius et totis viribus evacuatis omnibus aliis testamentis, codicillis, donationibus causa mortis et aliis ultimis volutantibus per eum hactenus forte conditis atque factis et eorum clausulis et oneribus derrogatoriis et derrogatoriorum omnium derrogatoriis   .. antea  .. et sine scriptis testamentum condere  ... per manus meas notarii infrascritti quod omnibus aliis prevalere voluit  et obitenere subsit omnino robborem et fidem in conscentia disposuit et fieri mandavit et non aliter nec alio modo.

In primis dictus testator securus animam corpori esse preferendam ipsamque carnis nessibus dissolutam ... recomandavit  Deo  eiusque Intemerate Matri Virgini Marie; sancto Michaeli Arcangelo, beato Petro Apostolorum principi, omnibus Sanctis .... cadaver enim suum sepellire subiussit  in ven. Ecclesia Conventus Sancte Marie Jesus et coram ..Sancti Stefani  .. porpurea [?] loco ..... erit constructa et edificata eius capella noviter habita  vocata (?) dello Rosario  in dicta ecclesia Sancte Marie Jesus et deinde voluit quod sepellire debeat in dicta Capella dello Rosario et non aliter.

Item dictus testator legavit et jure legati reliquit  omnibus Sacerdotibus et conventuariis dicte terre Racalmuti uncias decem solvendas per infrascriptos eius heredes universales statim eius morte sequta ad effectum statim eius predicta morte sequta celebrare tricentas missas pro Deo et eius anima et non aliter

Item dictus testator legavit et jure legati reliquit ven Sanctissimo Sacramento Majoris Ecclesie dicte Terre Racalmuti onciam unam in .. semel tantum  solvendam eius morte sequta pro Deo et eius anima et non aliter.

Item dictus testator legavit et jure legati reliquit ven. Societati Sancti Subfragij animarum defunctorum fundata in Matrici Ecclesia dictte Terre Racalmuti unciam unam in ... semel tantum solvendam eius morte sequta pro Deo et eius anima et non aliter

Item quia caput et et principium cuiusquilibet testamenti est heredis intututio ideo dictus testator insituit fecit et creavit et solemniter ordinavit et ordinat in eius heredes universales in et super omnibus et singulis eius bonis mobilibus et stabilibus urbanis et rusticanis redditibus fructibus introitibus proventibus juribus censualibus juribus et actionibus quibus eorumque nominbus debitorumporesentibus et futuris habitis et habendis acquisitis et acquirendis ubicumque existentibus et melius apparentibus et ad ipsum testatorem qquomodolibet spectantibus et pertinentibus ex quibusvis juribus titulis rationibus sive causis virtute et autoritate  quorumcumque iurium actionum testamentorum codicillorum donationum et aliorum scriptorum publicarum et privatorum quomodo et qualitercumque ..
 don Petrum, Bartolum de Asaro fratres nec non et Joannellam de Asaro relictam quondam Joannis de Asaro eius fratres et matrem pro equali portione salvis tamen legatis et fideicommessis et dispositionibus presentis et infrascriptis  et non aliter.

Item dictus testator voluit disposuit et mandavit quod si forte quandocumque aliquis ex dictis heredibus universalibus moriturus sine filiis legitimis et naturalibus de suo corpore legitime discendentibus vel illis mortis    ..  maiori etate ...ditti filii  sine filiis legitimis et naturalibus nepotibus et pronepotibus usque infinitum tali casu dictus testator voluit et mandavit quod unus succedat alteri et alter  alteri  et instituit et subinstituit et non aliter.

Item dictus testator legavit et jure legati reliquit  Franciscelle Lo Sardo et Asaro relictae quondam Francisci Lo Sardo eius sorori infrascriptam domom terraneam et soleratam cioè la jntrata, lo reposto, lo solaro et la dispensa tantum existens in ditta Terra Racalmuti et in quarterio S.te Margaritelle ad habendum a die sequta eius morte  pro Deo et anima eius et non aliter nec alio modo.

Item dictus testator legavit et jure legati reliquit Vincentie Lo Sardo  eius nepoti  puelle virgini lectum cum omnibus suis raubbis  eo modo et forma  ..est  in quo ... dictus testator  consequendum... eius morte sequta pro Deo et eius anima et non aliter

Item dictus testator  dixit habere in posse a Sicilia Bucculeri vidua Petri Bucculeri uncias sex  .. quas voluit quod restituiantur statim et non aliter.

Item dictus testator dixit ei fuisse legata una domus in dicta terra et in quarterio S.ti Juliani per quondam Leonardum Parla com nonnullis obligationibus celebrationis missarum  et aliarum expressatarum in testamento in actis notarii Natalis Castrojoannis die & quam domum ipse testator legavit et jure legati reliquit venerabili confraternitati sancti Juliani dicte Terre Racalmuti eo modo et forma pro ut ei fuit legata in dicto codicillo (?) testamenio superius calendati et non aliter.

Item dictus testator dixit habere in posse Natalis La Mendula  unum bovem nec non a dicto Natele dixit habere vegetes quatuor cum dimidia musti de quibus dixit solvisse uncias septem de .. uncias duas quas habere debet in pretio bovis un. 2 et de resto et .. voluit quod se equalere debeant  cum  .... statim eius morte sequta et quis  ipsrorum erit refecturus reficere teneatur parti creditrici statim et non aliter.

Item dictus testator dixit habere et debere .. u. 1. 10 po. ge.  ... quorum dixit habuisse (?) quartarios quinque musti  .. et non aliter.

Item dictus testator voluit et mandavit et ita disposuit quod de omnibus eius compotis (?) pratticis et conversationibus factis gestis et conversatis cum quibusvis personis tam de debito quam de credito debitorum et creditorum libro serie vistis penes dictum don Petrum existentibus et quod utique vellent (?) stare voluit et mandavit quod debitos et creditos juramento  prestando dicto debitori seu creditori cui vel quibus interesse erit quo juramento prestito prestito dicti eius heredes universales teneantur  illi stare et credere et conformem se reddere ex quo ita voluit et mandavit pro exoneratione eius conscientie et non aliter.

...

Testes rogati pro dictum testatorem sunt hj: don Antoninus Capoblanco; don Battista de Acquista; don Franciscus Muzicato; Blasius de Averna; magister Leonardus Xhalici; Franciscus Lauricella et magister Joseph Gulpi.

Die XII ottobris V Ind. 1621- in terra Candicatti

Notum facimus et testamur quod Vincentius Macalusio quondam Francisci de terra Racalmuti  et hic Candicatti repertus, mihi notario cognitus presens coram  .. don Francisci Sferrazza, unius ex filiis et heredibus universalibus quandam Antonini Sferrazza olim eius patris et habentis jus et causam ab aliis filiis et heredibus dicti quondam Antonini Sferrazza  virtute duorum actorum  .. in actis not. Natalis Castri Joanne unius die 29 maij II Ind. 1619 et alterius die quarto Julii II Ind. predicti 1619  a certo donatariij dicti Vincentii Macalusio virtute duorum  in actis dicti de Castrojoanne die 29 Januarii III Ind. 1620  .. hodie in 

Nessun commento:

Posta un commento