lunedì 15 giugno 2015

Matteo del Carretto


Pro nobili  Matheo de Carreto  - In restitutionem Terre Rahalmuti et aliorum feudorum
Nos Martinus Dei gratia Rex Aragonum et Martinus eadem gratia Rex Sicilie ac ducatum Athenarum et Neopatrie dux et eiusdem Regis et Regni Aragonum primogenitus et Gubernator generalis et Maria eadem eadem gratia dicti Regni Sicilie et ducatum eorumdem Regina et ducissa et in dicti Regni Sicilie et Ducatum eorumdem regimine et solio omnes tres consedentes conregentes et conregnantes.
Universa bene geruntur si reges et principes, quorum gubernacula dependent a creatore superno, sequantur  ipsius vestigia creatoris, qui non vult mortem peccatorum sed ipsos in sinum sue misericordie benigne recipere non dedignatur, ut igitur cum subiectis nostre magestatis clementer  et  misericorditer nos agamus, precipue cum illis qui non mera malignatate  sed quadam necessitate coacti a fidelitate nostra visi sunt recessisse. Per presens nostrum privilegium notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris quod, licet Matheus de Carreto  miles baro terre et castrorum Rahalmuti temporibus proxime elapsis se non gessit obsequiosum erga nostrarum magestatum servitia prout ad vassallos fideles pertinet et spectat, quin immo ad instanciam aliquorum baronum rebellium nostrorum et ad falsas suasiones ipsorum derelinquens semitam veritatis se adheserit baronibus supradictis quos non ex suo motu proprio aut voluntate maligna sed minis rebellium predictorum dictas terras ipsius Mathei intendentium prout dicitur occupare si contrarium hostendisset credimus processisse. Quia  tamen dictus Matheus suum cognoscens errorem ad fidei nostre cultum voluntarius se reduxit; propterea, ad supplicacionem humilem pro parte nobilis et egregij consanguinei, consiliarij, familiaris et fidelis nostri Bartholomei de Aragon comitis Camarate propterea nobis factam et quorumdam familiarium et fidelium nostrorum humiles intercessus, responsionem fecimus quibusdam capitulis pro parte dicti comitis inter alia capitula nobis oblatis; quorum capitulorum et responsionum tenor sequitur et est talis. "Item peti ki a micer Matheu di lu Carrectu sia fatta plenaria remissioni et da novu confirmacioni assi et assoy heredi de tuctu lo sou, tanto Castelli quantu pheghi quantum burgensatiqui, li quali foru e su de sua raxuni, et ki li sia confirmatu lu officiu  de lu mastru rationali lu quali per lu dictu serenissimu li fu donato et conchessu, oy lu justiciariatu dilu Valli di Iargenti" - Placet providere de officio justiciariatus cum fuerit ordinatus. quousque officium magistri rationalis vacaverit, de quo eo tunc providebit eidem.
"Item peti chi lu dictu micer Matheu haia tuti li beni li quali ipsu et su soru havj a Malta". Placet.
Item peti "Lu dictu micer Matheu ki en casu ki, perki ipsu si reduchi ala fidelitati, li soy casi, jardini oy vigni ki fussiru guastati oy tagliati, ki lu dictu serenissimu indili faca emenda supra killi kili fazanu lu dapnu oy di li agregentani". Placet.
Item peti "lu dictu micer Matheu ki in casu ki li sou castellu si desabitassi ki quandu fussi la pachi li putissi constringeri a farili viniri a lu sou casali." Placet. Remictimus et gratiose relaxamus Matheo predicto omnem penam, culpam et offensam, dolum, delictum, fraudem, maliciam et omne crimen et specialiter crimen lese magestatis in omnibus suis capitulis, depradetiones, dampna homicidia, et roberias et omnem culpe causam que prefatus Matheus comiserit hactenus et perpetraverit, quesiverit et ordinaverit motu proprio vel alieno, tam contra personas quam contra statum nostrarum magestatum, nec non contra consiliarios nostros atque fideles et vassallos atque extraneos et loca fidelia serenitatis nostre, percipientes et indulgentes ipsi Matheo eius uxori et filijs familiaribus et domesticis suis ac restituentes eosdem ad statum pristinum et honores et famam integram tam quo ad personam quam etiam ad baronias et omnia bona feudalia et burgensatica ubique existencia mobilia et immobilia, et specialiter ad terras et castra predictorum Rahalmuti et ad jura et actiones sibi hactenus competentes et ad bona omnia quocumque nomine censeantur, que omnia eciam si opus est de novo conferimus, concedimus et donamus prefato Matheo et suis heredibus in perpetuum, eo modo et sub illis oneribus et servitijs quibus ea tenebat et possidebat ante perpetrationem criminis supra dicti: donacionibus, concessionibus et alienationibus  quibuscumque  de bonis ipsis aut alterius ipsorum alicui per nostras serenitates factas quas de certa nostra scientia plena concientia et absoluta potestate pro bono pacis  et beneficio publico revocamus, irritamus et penitus anullamus, obsistentibus nullo modo posito etiam quod in prefatis nostris concessionibus sit adiecta clausola, remissionis facta et fienda non obstante, vel eciam si in illis nostris concessionibus diceretur quod quecumque remissio non  preiudicet illis nisi in ea ponantur forma dictarum concessionum de verbo ad verbum vel forte alia formula verborum sub quacumque  conceptione verborum sit in illis apposita, quibusque clausulis derogantur expresse  de conscientia nostra et splenditudinis potestatis Regie annullare eciam et pretermittere(?) omnes scripturas edita de cuncta iudicia consilia(?) ipsum Matheum edita lata et promulgata per magnam Regiam Cameram de crimine lese magestatis ac si contra eumdem numquam(?) prelator fuisset hoc patentis moti aliquibus iustis rationabilibus cons.. monentibus nos nostros  de cuncta nostra scientia et plenitudine ... legibus absoluta non obstantibus eciam legibus iudicibus consuetudinibus constitucionibus statutis/ privilegijs quibuscumque in contrarium forte editis quibus hoc causa derogamus exprocisse voluntes quas prescritiones nostra remissio sit libera et pura et ... tam quo ad personam prefati Mathei quam quo baronias et ad omnia alia bona sua stabilia atque mobilia Itaque pretextu alicuius iuris aut scripturae publice vel  private interpretationem aliquam percipere non possit ex qua ipsi Matheo prejudicium aliquod pervenire aut generare posset/  ac si prefatus Matheus culpam aut offensam aliquam erga magestates nostras et pacificum statum nostrum nostrorumque fidelium minime comississet sed in nostras fidelitates perseverasset ac etiam perstitisset insuper confimare laudamus et aprobamus dicto Matheo omnia et singula privilegia per nos seu per predecessores nostros eidem Matheuo vel suis concessa seu indulta sub presentis et condicionibus contentis in eis et quolibet eorumdem  ac eciam expressatis iuxta modum et forma   capitulorum predictorum et responsionum per nos statuorum eisdem ut superius continetur  nostris tamen alteris iuribus semper salvis mandantes magnifico iusticiario regni nostri et iudicibus magne regie curie et aliis nostris officialibus quibuscumque consanguineis consiliariis familiaribus et fidelibus nostris ut hanc nostram remissionem confermationem   et graciam teneant firmiter et obervent teneri et observarifaciant et non contra veniant se alicui contravenire permictant quavis ratione vel   causa ne agentur quamlibet etiam procuratorem nostre curie sive fisci contra dominum Matheum pretextu dicti recessus a fidelitate nostra ullo modo audiant vel intendant forma tamen dictorum capitulorum omnino observata. In cuius rei testimonium  presens privilegium exinde fieri et sigillo nostro pendenti iussimus communirj.
Vidit Petrus promotor. Rex Martinus
Datum Siracusarum per nobilem Bartholomeum de Iuvenio militem Regi Sicilie commissarium consiliarium familiarem et fidelem nostrum Anno dominice Incarnationis M CCC nonagesimo [ma dovrebbe trattarsi del 1396, se diamo maggiore attendibilità all'indizione dopo precisata, n.d.r.] die quinto decimo novembris quinte indictionis Regnique nostri dicti Regis anno primo dicti regis Sicilie quinto et dicte Regine vicesimo.
Dominus Rex mandavit Petro de Cumbis.     
P-S. Quanti decenni sono che riuscii e decifrare, trascrivere, scandagliare questo importante DIPLOMA della Gancia che altri bovinamente su mia commissione ebbe a fotografare. Ora dicono che sono già riusciti a stravolgere la mia SIGNORIA RACALMUTESE DEI DEL CARRETTO. Bramoso di leggere, pronto a stroncare. Ad onta del belante pastorello stanziale. Calogero Taverna 

Nessun commento: