Racalmuti die X julij iiij ind. 1621.
[f. ...]
19
fuit suprascripta donatio in actis curiae juratorum huius predictae terrae Racalmuti presentata et insinuata et registrata in libro ubi alij donationes presentari insinuari et registrari solent infra triduum juxta capitulorum regni formam et ut in futurum appareat factus est presens actus insinuationis suis de loco et tempore valiturus unde.
Ex actis Curiae Juratorum huius terrae et comitatus Racalmuti extratta est presens copia.
Coll. salva.
Jacobus Grillus Magister Notarius.
.. jurati huius terrae et comitatus Racalmuti indubiam fidem facimus omnibus et singulis officialibus regni ad quos spectat qualiter supradictus notarius Angelus Castrogiovanne fuit et est notarius dictae terrae dictumque officium exercuit et exercet nec non et supradictus Jacobus Grillus nostrae curiae juratorum magister notarius ... ut supra posite sunt eorum ... manus quibus et eorum ... fidibus et scripturis .. sit fides et ut in rei veritate ut semper presens appareat facta est presens subscriptura .. subscripta nostro solito sigillo sigillatasque utimur absque cera in calce ...
Datum Racalmuti die xvij Julij iiij ind. 1621.
Franciscus Emanueli J.
Jacobus Garofalo J.
Julianus Amella J.
Idem de Grillo Magister Notarius.
[f. ...]
COPIA ACTUS DONATIONIS
PRO
DON JOANNE DEL CARRETTO COMITE RACALMUTI ET CONSORTES
CUM
DON HIERONIMO DEL CARRETTO EIUS PATRE.
[f....]
Die 14 augusti 8 ind. 1619 Apud urbem felicem Panormi et in Regio Palatio eiusdem urbis Philippus Mancusus Procurator ut contra vigore procurationis contentae in Actis notarij Baldassaris Mili Montis regalis die 7 Julij 8 Ind. 1610 Don Joannis de Xxlijs Marchionis Jeracis et Principis Castribonis et tutoris ill. don Hieronimi del Carretto Comitis Racalmuti filij primogeniti legitimi et naturalis ac indubitati successoris quondam ill. don Joannis del Carretto eius patris motui ab intestato vigore cedulae tutellaris et baleatus registratae penes acta M.R.C. die 25 maij 8 ind. 1610 tenentis et possidentis nomine predicto comitatum et terram Racalmuti cum eius castro per se suosque heredes et successores in perpetuum ita quod vivant jure francorum juxta formam suorum privilegiorum in quo comitatu et terra successit ipse ill. don Hieronimus ob mortem dicti quondam ill. don Joannis eius patris ex patto et providentia principis, sicuti de possessione ipsius quondam ill. don Joannis constat per investituram per eum captam die 18 septembris 14 ind. 1600 quam quidem investituram testes per quos constat de morte filiatione primogenitura et successione .. per officium procuratorij die 3 Julij 8 ind. 1610 cedulam tutellarem superius calendatam ac memorialia prorogationum termini ad capiendam investituram et prestandum homagium ad annum et menses tres et dies quinque et lata sub diversis diebus penes regiam secreteriam et tribunal R. P.ij
[f. ...]
et procuratorream potestatem ... vidit et recognovit spectabilis vur regius Consiliarius dilettus U.J.D. don Petrus Corsettus f. P. Regij Patrimonij constitutus procurator .. in presentis ill.mi et ecc.mi D. Don Joannis Ferdinandi Paceco Marchionis Viglienae proregij locumtenenti et capitanei generalis huius Siciliae Regni pro comitatu terraque predictis etc. prestitit atque fecit juramentum et homagium debitae fidelitais et vassallagij manibus et ore commendatum in forma debita et consueta juxta sacrarum ditti Regni constitutionum imperialium contenentiam et tenorem in manibus et posse predittae ... illum recipientes nomine et pro parte Suae catholicae et Regiae Maestatis Philippi tertij Aragonum utriusque Siciliae Hierusalem etc. regi invictissimi eiusque heredum et successorum in perpetuum retemptis et reservatis Regiae Curiae et hijs omnibus que in privilegio dicti comitatus et dictae curiae reservantur natura tamen et forma feudi in aliquo non mutata servitio militari juribus Regiae Curiae et alterius cuiuscumque semper salvis et illesis permantibus et non aliter nec alio modo Presentibus ad haec pro testibus Ill.e Joanne Francisco Rao Presidente M.R.C. et Gaspare Bonsignore R.A.P. alijsque quam pluribus/ In cuius rei testimonium presens nota fatta est loco investiturae redapta et registrata in officio Regni Siciliae Prothonotarij et Regiae Cancellaris juxta
[f. ...]
formam capitulorum Regni nullo tamen per presentem notam generato prejudicio juribus Regiae Curiae tacite vel expresse sed illa semper illesa servantur.
Vidit Don Petrus Corsettus f. P. - Nicolaus Antonius la Porta Collettore ... ..
Ex Registro officij Regni Siciliae Prothonotarij extratta est. - Coll. salva. - Antoninus Janua Coadiutor.
[f. ...]
Copia Investitura Terrae et comitatus Racalmuti. - Pro - Ill. Don Hierinimo Del Carretto Comite.
[f. ...]
Ego Don Philippus Scondutus S.T.D. Archipresbiter huius terrae Racalmuti fidem facio qualiter in uno librorum in quibus sunt descripta nomina et cognomina baptizatotum parentum et patrinorum invenio notam tenoris sequentis.
Die VI° Aprilis 2^ Ind. 1619
Don Giovanni Francisco Carlo Giuseppe figlio dell’ill.mi Signori Don Geronimo et Donna Beatrice del Carretto iugali battizato per me Don Giuseppi Sanfilippo - Patrini Leonardo Scibetta et Giovanna La Conta.
Ad firmandam veritatem fuit per me fatta presens propria manu scripta et subscripta ac sigillo quo in similibus utor firmata, hodie 2° Augusti iiijæ ind. 1621.
Don Philippus Scondutus S.T.D. Archipresbiter
..Jurati huius terrae et Comitatus Racalmuti indubiam fidem facimus omnibus et singulis officialibus regni et ad quos spectat etc. qualiter .. don Philippus Scondutus S.T.D. fuit et est Archipresbiter .. predictae terrae Racalmuti dictumque officium exercuit et exercit et eius fidibus et scripturis in judicijs et extra maxime adhibenda fides et ut in rei veritate ut semper presens appareat facta est presens subscriptionibus nostris subscripta nostroque solito [apposto sigillo]
[f. ...]
quo utimur absque cera in calce munita. Ex Racalmuto die secundo augusti 4 ind. 1621.
Antonino Curto La Mantia J:
Julianus Amella J:
Franciscus Emanueli J:
Jacobus Grillus Magister notarius.
[f. ...]
Die X° Julij iiij Ind. 1621
Presenti scripto publico notum facimus et testamur quod donna Beatrix del Carretto et de Xxlijs comitissa huius terrae Racalmuti uxor ill. D. Hieronymi del Carretto mihi notario cognita coram nobis ad haec interveniens tamquam Guberbatrix et administratrix D. Joannis del Carretto eius filij primogeniti annorum duorum incirca nati et procreati ex ipsa comitissa et D. Hieronymo del Carretto eius viro vigore refutationis et donationis factae per dictum D. Hieronymum in actis meis notarij infrascripti hodie paulo ante dictis nominibus omni meliori modo via jure causa et forma quibus melius et validius de jure fieri dici censeri et excogitari potuit et potest sponte constituit fecit creavit et sollemniter ordinavit et ordinat in eius verum legitimum et indubitatum procuratorem actorem Franciscum Corvaia et eiusdem terrae Racalmuti mihi etiam notario cognitum presentem et volentem ad vice nomine et pro parte ipsius comitis dictis nominibus et pro ea continuandum et quatenus opus est capiendum et apprehendum veram realem attualem vacuam liberam inmunem excemptam et expeditam possessionem terrae castri et status Racalmuti et omnium eius feudorum et aliorum
[f. ...]
feudorum cum eius mero et misto imperio et eorum membris et pertinentijs integro et indiminuto statu per dictum ill.m comitem refutatorum et donatorum dicto D. Joanni eius filio predictae refutationis et donationis et hoc per introitum et exitum dictae terrae castri et in ea deambulando feudorum et territorij aperitionem et clausionem portarum et fenestrorum stantiarum et domorum dicti castri gittum aquae pugillum terrae extirpationem et incisionem arborum et quatenus opus est permutationem officialium novam eletionem ipsorum expulsionem baiulorum et aliorum ditti status feudorum carcerationem et excarcerationem aliquarum personarum et per non nulla alia signa denotantia dictam veram realem possessionem dicto procuratori benevisa dictamque possessionem seu possessiones continuandum et actus quoscumque faciendum per acta quorumvis notariorum in una seu pluribus diebus fierique mandandum debitis sollemnibus interventibus et benevisis dicto procuratori. Et generaliter - Unde.
Testes Petrus Caruso Panormi et Antonius De Vita.
Ex actis meis notarij Angeli Castrogiovanne notarij Racalmuti. Coll. Salva.
[f. ...]
Die X° Julij iiij Ind. 1621
Presenti scripto publico testamur quod Franciscus Corvaia civis huius terrae Racalmuti mihi notario cognitus presens coram nobis ad hae interveniens tamquam procurator ill.s donnae Beatricis del Carretto et de Xxlijs uxoris ill. D. Hieronymi del Carretto uti guberbatricis et administratricis D. Joannis del Carretto Comitis Racalmuti filij primogeniti dictorum D. Beatricis et D. Hieronymi del Carretto jugalium monoris vigore refutationis et donationis factae per dictum D. Hieronymum in actis meis nomine infrascriptorum hodie paulo ante pro ut in eis continetur dicto nomine et omni meliori nomine et modo via jure causa et forma quibus melius et validius de jure fieri potuit et potest sponte nomine dicti don Joannis refutatarij et donatarij ut supra continuavit et continuat et quatenus opus est de novo cepit et capit veram realem vacuam liberam naturalem civilem et actualem inmunem excemptam et expeditam possessionem vel quasi terrae et castri Racalmuti et eius meri et misti imperij cum eius integro et indiminuto statu per dictum D. Hieronimum una cum alijs feudis
[f. ...]
refutatorum et donatorum dicto D. Joanni eius filio predictae refutationis et donationis et hoc per introitum et exitum dictae terrae et castri et in eis deambulando aperitionem et clausionem portarum et fenestrorum stantiarum dicti castri gustum aquae pugillum terrae extirpationem arborum viridarij subtus dittum castrum mutationem secreti et aliorum officialium novam eletionem ipsorum expulsionem baiulorum carcerationem aliquarum personarum et per non nulla alia quam plurima signa denotantia dictam veram liberam vacuam naturalem civilem et expeditam possessionem et non aliter.
Et generaliter.
Unde.
Testes Petrus Caruso Panormi et Antonius De Vita.
Ex actis meis notarij Angeli Castrogiovanne notarij Racalmuti. Coll. Salva.
[f. ...]
Die X Julij iiij Ind. 1621
Illustris D. Beatrix del Carretto gubernatrix et administratrix ill.s Don. Joannis del Carretto Comitis Racalmuti eius filij donatarij Don Hieronymi del Carretto eiusque patris vigore donationis refutationis renuntiationis status predicti Racalmuti et aliorum bonorum factae in actis meis notarij notarij infrascripti hodie die quo supra interveniens ad haec cum auctoritate et decretu U.J.D. Baldassaris De Clavibus Agrigentini consultoris et judicis superioris dictae terrae et comitatus Racalmuti presentis pro tribunale .. et dittam D. Beatricem gubernatricem et administratricem autorizantis ac curiae predictae auctoritatem et decretum interponentis super omnibus et singulis infrascriptis confirmavit et confirmat et opus est de novo elegit et eligit in officiales dittae terrae eosdemet qui officia predicta administrant et gerunt videlicet in capitaneum justiciae Hippolitum de Piamontisa, in judicem notarium Natalem de Castrogiovanne, in juratos Antoninum La Mantia, Franciscum Manueli et in locum Jacobi Grillo et Santi Puma per secretos elegit et eligit Julianum de Amella et Jacobum Garofalo, in secretum status feudorum
[f. ...]
et comitatus Augustinum de Cavallo, in magistrum notarium curiae capitularis Franciscum Fimia, in magistrum notarium curiae sive officij juratorum Jacobum Grillo et in procuratorem fiscalem dittum Franciscum Manuele cum omnibus et singulis justis et consuetis jurisdictionibus juribus preheminentijs honoribus et oneribus ad officia predicta et quibuslibet ipsorum debite spettantibus et pertinentibus et haec per totum presentem annum iiij ind. et creationem novorum officialium tempore suo quo vero ad secretum ad beneplacitum predictae ill. donnae Beatricis gubernatricis et administratricis uti et similiter confirmavit et confirmat et quatenus opus est et de novo elegit et eligit in judicem superiorem dictae terrae et comitatus ad eius beneplacitum U.J.D. Baldassarem De Clavibus civem Agrigenti cum omnibus et singulis jurisdictionibus juribus auctoritate et cum dictorum officialium debite spectantibus et pertinentibus. Et generaliter
Unde Testes Petrus Caruso Panormi et Antonius De Vita ac Reverendus D. Philippus lo Sconduto.
Ex actis meis not. Angeli Castrogiovanne - Coll. Salva.
[f. ...]
Die X Julij iiij ind. 1621
Presenti scripto publico notum facimus et testamur quod ill. D. Beatrix del Carretto et de Xxlijs Comitissa Racalmuti mihi notario cognita coram nobis interveniens ad haec uti gubernatrix et administratrix D. Joannis del Carretto eius filij primigeniti nati et procreati ex ipsa comitissa et D. Hieronymo del Carretto eius viro exsistens in presenti quatenus opus est tamen auctoritate et consensu Baldassaris de Clavibus U.J.D. judicis superioris huius predittae terrae et comitatus Racalmuti presentis et eam autorizantis et habilitantis quod in eius mundualdum et consultorem elegit et eligit et ideo suam judiciariam auctoritatem interposuit et interponit pariter et decretum et non aliter omni jure modo via causa forma quibus melius potuit et potest ac justa juris formam sponte constituit fecit creavit et sollemniter ordinavit et ordinat in eius verum legitimum et indubitatum procuratorem actorem .. dottorem D. Vincentium del Carretto absentem pro advice nomine et pro parte dicti comitis dicto nomine dictique D. Joannis comparendum coram Excellentia sua et in quo
[f. ...]
cumque tribunale et magistratum et petendum et capiendum si et quatenus opus erit investituram status et comitatus Racalmuti eiusque feudi ac etiam feudorum vocatorum Petrarussa Gannu La Fontana di lu Conti seu recognitionem faciendum et jurandum et promittendum Sacrae Regiae et Catholicae Mayestati Philippi 4 domini nostri regis invictissimi fidelitatem et omagium juxta sacrorum huius Regni constitutionum imperialium dispositionem dictumque juramentum et omagium debiti fidelitatis et vassallagij prestandum et faciendum in manibus et posse predictae E.S. nomine dictae catholicae mayestatis suorumque heredum et successorum in perpetuum in animam ipsius constituentis ob mortem felicis recordationis Regis Philippi 3 et novam successionem invictissimi Philippi 4 Regis et domini nostri et ob refutationem factam d. D. Joanni in attis meis notarij infrascripti hodie paulo ante per dictum D. Hieronymum et attus possessionis die in attis meis ut supra aliud quodcumque juramentum pro ut necesse erit prestandum premissis omnibus et singulis supplicandum replicandum scripturas et instrumenta quasvis presentandum
[f. ...]
litteras quascumque obtinendum et omnia et singula necessaria et opportuna pro ut fuit ordinatum et mandatum per E.S. gerendum procurandum et administrandum cum ampla libera et generali administratione pro ut facere possit ipsa Cons. si personaliter adesset omni contradditione cessante cum potestate substituendi unum vel plures procuratores cum simili vel limitata potestate.
Et generaliter
Sub hipoteca
Et preditta attendere
... Unde
Testes Rev.us D. Philippus lo Sconduto S.T.D.
Petrus Caruso Panormi. et Antonius De Vita
Ex actis meis Angeli Castrogiovanne Racalmuti - Coll. salva
..Jurati huius terrae et Comitatus Racalmuti fidem plenam facimus omnibus et singulis officialibus regni et ad quos spectat etc. qualiter supradictus notarus Angelus Castrogiovanne fuit et est publicus notarius dictumque officium exercuit et exercit in hac predicta terra ...et posita est eius ... manus uti et eius attis ... copijs et scripturis in judicijs et extra maxime adhibenda fides et ut in futurum appareat facta est presens fides nostris subscriptionibus subscripta nostroque solito sigillo sigillata quo utimur absque cera. Data Racalmuto die xj julij 4 ind. 1621.
Francisco Emanueli J.
Antonino Curto La Mantia J.
Julianus Amella J.
Jacobus Garafalo pro magistro notario.
[f. ...]
Procura capiendi investituram - pro - Ill. D. Beatrice del Carretto, in personam U.J.D. D. Vincentium del Carretto.
[f....]
Die 26 augusti 4 ind. 1621
Testamur quod U.J.D. Don Vincentius del Carretto mihi notario cognitus presens coram nobis interveniens ad haec uti procurator cum potestate substituendi ill. D. Beatricis del Carretto et de Xxlijs gubernatricis et administratricis Don Joannis del Carretto eius filij primogeniti nati et procreati ex eadem comitissa et don Hieronymo del carreto eius viro vigore huiusmodi procurationis contractae in terra Racalmuti in attis meis notarij Angeli Castrogiovanne die x° julij prox. pret. 4 ind. interveniens dicto nomine sponte fecit substituit creavit et sollemniter ordinavit in eius seu de presentis contraentis dicto nomine verum legitimum et indubitatum procuratorem substitutum Jo: Antonium Scamardi etiam mihi cognitum presentem et volentem advice nomine et pro parte dicti substituentis seu d. principalis contraentis dicto nomine et pro ea in hac curia Panormi capiendi investituram status et comitatus Racalmuti et quorum feudorum ac faciendi agendi gerendi et complendi ac fieri agi et compleri faciendi omnia et singula in dicta procuratione contenta et expressata et pro ut et quem ad modum si dicta procuratio esset hic de verbo ad verbum a prima linea usque ad ultimam inserta et generaliter dans et concedens etc. et volens etc. promisit mihi notario publico nec non etc.
Et juravit tacto pectore etc.
Unde etc.
Testes Honofrius Criscenza et Mattheus de Alexandro.
Ex actis meis notarij Hannibalis Musanti Panormi - Coll. Salva.
[f. ...]
Die 26 augusti iiij ind. 1621 [foto duplicata]
Testamur quod U.J.D. Don Vincentius del Carretto mohi notario cognitus presens coram nobis interveniens ad haec uti procurator cum potestate substituendi ill. D. Beatricis del Carretto et de Xxlijs gubernatricis et administratricis Don Joannis del Carretto eius filij primogeniti nati et procreati ex dicta comitissa et don Hieronymo del carreto eius viro vigore huiusmodi procurationis contractae in terra Racalmuti in attis meis notarij Angeli Castrogiovanne die x° julij prox. pret. 4 ind. interveniens dicto nomine sponte fecit substituit creavit et sollemniter ordinavit in eius seu de presentis contraentis dicto nomine verum legitimum et indubitatum procuratorem substitutum Jo: Antonium Scamardi etiam mihi cognitum presentem et volentem advice nomine et pro parte dicti substituentis seu d. principalis contraentis dicto nomine et pro ea in hac curia Panormi capiendi investituram status et comitatus Racalmuti et quorum feudorum ac faciendi agendi gerendi et complendi ac fieri agi et compleri faciendi omnia et singula in dicta procuratione contenta et expressata et pro ut et quem ad modum si dicta procuratio esset hic de verbo ad verbum a prima linea usque ad ultimam inserta et generaliter dans et concedens etc. et volens etc. promisit mihi notario publico nec non etc.
Et juravit tacto pectore etc.
Unde etc.
Testes Honofrius Criscenza et Mattheus de Alexandro.
Ex actis meis notarij Hannibalis Musanti Panormi - Coll. Salva.
[f. ...]
Substitutio pro rev. u.j.d. d. Vincentio del Carretto per personam Jo: Ant. Scamardi
[f. ...]
Processus investiturae Comitatus Racalmuti in personam D. Joannis del Carretto.
^^^^
Die primo Settembris V ind. 1621 fuit prestitum juramentum in forma presentibus pro testibus Gaspare Bonsignore Jo:Battista Magliolo et Laurentio Marzolo R.A.P. alijsque quam quibus.
^^^
Servatis servandis conceditur investitura salvis juribus regiae curie et alterius cuiuscumque semper salvis et non aliter nec alio modo. [f.to illeggibile] f.p.
[f. ...]
ARCHIVIO DI STATO - PALERMO - PROTONOTARO REGNO - PROC. INVESTITURE - BUSTA N. 1612 PROCESSO N.° 6035 - ANNI 1666 - FACCIATE 6
30 11 1993 (Giuseppe Nalbone)
[f. ....]
6035
Memoriale oblatum et presentatum in officio spectabilis Procuratorij huius Siciliae Regni per D. Honofrium Scichili et Caro procuratorem vigore procurationis contentae in attis Notarij Pamphilij Scarlazza [sic al posto di Sferrazza] Racalmuti die 13 settembris V Ind. 1666 ill.s D. Hieronimi del Carretto et Branciforti Comitis Ragalmuti tenentis et possidentis comitatum terram et castrum Ragalmuti cum pheudis iuribus et pertinentijs suis universis pro se suisque heredibus et successoribus in perpetuum iusta formam privilegij novae concessionis sicuti de possessione dicti ill.s D. Hieronymi constat per investituram per eum captam olim die 14 Augusti 9 ind. 1656 et hoc ad effectum capiendi presentem investituram ob mortem recolendissimae memoriae ser. D.N. Regii Philippi 4 et felicem successionem S.C.M. Caroli 2.di Regis et D.N. invictissimi. Unde etc.
Item ponit et vult probare qualiter dictus ill.s D. Hieronimus tenuit et possidit dictum comitatum et terram Ragalmuti cum eius castro cum iuribus et pertinentijs suis omnibus pro se suisque heredibus et successoribus in perpetuum iusta formam sui Privilegij ut constat per investituram superius calendatam.
Cuius tenorem sibi protestatur si et quatenus etc.
Item ponit etc. qualiter dictus Ill.s D. Hieronimus fecit suum procuratorem ad capiendam presentem investituram D. Honofrium Scichili vigore procurationis superius calendatae.
Cuius tenorem sibi protestatur si et quatenus etc.
[f. ...]
Comitatus terrae et Castri Racalmuti.
Die 14 Augusti 9 Ind. 1656 Apud urbem felicem Panormi et in Sacro Regio Palatio urbis eiusdem D. Honofrius Scichili et Caro procurator ut constat vigore procurationis contentae in actis notarij Bartolomei Spiticchi Panormi die 28 Julij 9 ind. 1656 ill.s Donnae Mariae del Carretto et Branciforte comitissae Racalmuti uti tutricis ill.s D. Hieronymi del Carretto et Branciforte moderni comitis Rachalmuti vurtute cedulae curatiae speditae per R.C.P. huius fel. urbis Panormi sub die octavo Aprilis p.p. tenentis et possidentis comitatum terram et castrum Racalmuti cum feudis iuribus et pertinentijs suis universis pro se suisque heredibus et successoribus in perpetuum iusta formam Privilegij novae concessionis datae in cenobio S.ti Laurentij die 28 ottobris anno domini 1654 exequturiati Panormi die 13 novembris 9 ind. 1655 quodquidem privilegium novae concessionis et donationis dicti Comitatus cum eius feudis cedulas curatiae et procurationes superius calendatas per curiae cautelam vidit et recognovit sp. vir R.s Cons. d. E. U.J.D. D. Jacobus Cacioppo F. P. trib. R.P. constitutus procurator ipse procuratorio nomine preditto in presentia Ill.mi et Exc.mi D.ni D. Joannis Telles Giron Enriques de Rivera Ducis Ostunae etc Proregis Locumtenentis et Generalis Capitanei huius Siciliae Regni pro Comitatu Terra Castro et pheudis predictis ob nova concessione seu donationem predictam prestitit atque fecit iuramentum et homagium debitae fidelitatis et vassallagij manibus et ore commendantum in forma debita et consueta iusta Sacrarum dicti Regni constitutionum imperialium continentiam et tenorem in manibus et posse predictae E.S. illud recipientis nomine
[f. ..]
et pro parte S.C. et R.ae M.tis D.N. Philippi 4 Hisp.num utiusque Siciliae Hierusalem etc. Regis invictissimi eiusqye heredum et successorum in perpetuum retemptis et reservatis R.C. eis omnibus que in Privilegio novae concessionis et donationis eidem Curiae reservantur natura tamen et forma pheudi in aliquo non mutata servitio militari iuribus R.C. et alterius cuiusquam semper salvis et illesis remanentibus et non aliter nec alio modo. Presentibus ad haec pro testibus D. Salvatore Calandra et D. Francisco Perdico R.A.P. alijsque quam pluribus in cuius rei testimonium presens nota facta est loco investiturae redatta et registrata in officijs Regni nullo tamen per presentem notam generato prejudicio iuribus R.C. tacite vel expresse sed illa semper illesa remaneant.
Vidit Cacioppus f. P. - Vidit de Callarijs R.P. collector
Ex Registro Officij Regni Siciliae Protonotarij presens ectratta est. Coll. salva -
[f. ...]
Die decimo tertio settembris V ind. 1666
Presenti scripto publico notum facimus et testamur quod ill. d. Hieronymus del Carretto huius terrae et comitatus Racalmuti et Princeps de Vigintimilijs m.n.c.c.n. interveniens in presenti procuratione cum auctoritate et decretu U.J.D. Don Domitij Gravina Judicis litterati dictae terrae Racalmuti anni presentis pro tribunale sedentis suamque curiam dittae curiae judiciariam auctoritatem pariter et decretum prestantis et tribuentis et eius minorem etatem supplentis eamque interrogantis omni meliori modo etc sponte constituit fecit creavit et sollemniter ordinavit et ordinat in eius verum legitimum et indubitatum procuratorem actorem factorem D. Onofrium de Scichili Panormi degentem licet absentem tamquam presentem advice nomine et pro parte ipsius ill.s constituentis et pro eo comparendum coram E.S. et quocumque tribunali et magistratu petendum capiendum et obtinendum investituram status et comitatus huius predictae terrae Racalmuti siti et positi in valle Mazariae huius Siciliae Regni suis finibus etc. una cum eius feudis gabellis ac etiam feudis di Garamuli, Culmitellae et alijs ad dictum statum et comitatum debite spectantibus et competentibus etc. Item et investituram feudi Mentae Nucis et Ficus amare existentis in dicta valle Mazariae et confinantis cum feudo Racalbuti feudo dello Chiuppo et alijs confinibus etc. Item etiam investituram feudi seu territorij siti et positi in dicta Valle Mazariae suis finibus etc. Item etiam investituram feudorum nuncupatorum di Ganno, Petra Russa et la Fontana di lu Conti existentium in Valle Nemorum confinantium
[f. ...]
cum territorij feudorum terrae Cirami c.tri Traynae et alijs confinibus etc. una cum eorum integro et indiminuto statu meris et mixtis imperijs dicto ill. Principi Comiti spectantibus et pertinentiam virtute et auctoritate suorum actorum instrumentorum ad quae .... ac unum sed plures faciendum et jurandum et promittendum Suae Regiae et Catholicae Maestati Caroli Secundi D.N. Regij invictissimi fidelitatem et homagium iuxta sacrarum huius Regni constitutionum imperialium dispositiones dictumque juramentum et homagium debitae fidelitatis et vassallagij prestandum et faciendum in manibus et posse predictae E.S. nomine d. Catholicae Maestatis suorum heredum et successorum in perpetuum in animam ipsius constituentis ob mortem recolendissimae memoriae Regij Philippi 4 D.N. nec non aliud quodcumque juramentum pro ut necesse erit prestandum ut supra et pro premissis omnibus et singulis quasvis supplicationes faciendum ac replicandum ac respondendum quaevis acta instrumenta scripturas presentandas litteras quasvis obitendas et omnia et singula alia necessaria et oportuna faciendum pro ut ordinatum et mandatum fuerit per dictam E.S. gerendum procurandum et administrandum cum ampla libera et generali administratione pro ut facere posset dictus Ill.s Princeps Comes .. Si personaliter etc. ... Unde ...
Testes Marcus Antonius de Giglia et Antonius Zimbili.
Ex actis meis notarij Pamphili Sferrazza Racalmuti - Coll. salva.
[f. ...]
PROCESSUS INVESTITURAE COMITATUS CASTRI RAGALMUTI - IN PERSONAM ILL.S D. HIERONYMI DEL CARRETTO ET BRANCIFORTI.
Panormi die 16 settembris 5 ind. 1666 - fuit prestitum juramentum et homagium debitae fidelitatis et vassallagij in forma .. presentibus pro testibus Don Francisco Perdico et Don Filippo Miraglia R.A.P. alijsque quam pluribus - Marchese cood off.
Servatis servandis conceditur investitura iuribus R.C. et alicuius cuiusvis semper salvis - Daynottus f.
^^^^^^^
La procura originale è nello processo dello Principato di Xxas
[f. ...]
ARCHIVIO DI STATO - PALERMO - PROTONOTARO REGNO - PROCESSI INVESTITURE - BUSTA N.° 1597 - PROC. N.° 5226 - ANNI 1656
facciate 15 - Palermo 30 11 1993 (Giuseppe Nalbone)
[f. ....]
5226
Memoriale oblatum et presentatum in officio spectabilis Prothonotarij huius Siciliae Regni per D. Honofrium Scichili et Caro procuratorem vigore procurationis in attis Notarij Bartolomei Spitichi de Panormo sub die 28 Julij 9 Ind. 1656 ill.s Donnae Mariae del Carretto et Branciforti Comitissae Racalmuti uti tutricis ill.s D. Hieronymi del Carretto et Branciforti moderni comitis Racalmuti virtute cedulae curatiae speditae per regiam Curiam .. huius fel. Urbis Panormi sub die 8 aprilis p.p. tenentis et possidentis comitatum terram et feuda Racalmuti cum iuribus et pertinentijs suis universis et cum omnibus feudis iusta formam privilegij novae concessionis factae per suam Catholicam Maestatem Philippum Quartum Regem Dominum Nostrum vigore privilegij novae concessionis Datis in Cenobbio Sancti Laurentij die 28 octobris anno Domini 1654 executoriati Panormi die 13 novembris 9 ind. 1655 et hoc ad effectum capiendi presentem investituram.
Item ponit et vult probare qualiter Catholicus Rex noster Philippus 4tus concessit et de novo donavit ill.i D. Hieronymo del Carretto et Branciforti comitatum et terram Racalmuti cum juribus et pertinentijs suis universibus iusta formam concessionis predittae superius calendatae.
Cuius tenorem sibi protestatur si et quatenus etc.
Item ponit etc. qualiter ill.s Donna Maria del Carretto et Branciforti uti tutrix ill.s Don Hieronymi del Carretto et Branciforti moderni comitis Racalmuti virtute cedulae curatiae speditae per R.C.P. huius fel: urb: Panormi sub die 8 Aprilis p.p. dicto nomine constituit et fecit suum procuratorem Don Honofrium Sichili et Caro ad capiendam presentem investituram vigore procurationis superius calendatae.
Cuius tenorem sibi protestatur si et quatenus opus est.
[f. ...]
Philippus etc.
Vicerex etc. Ill.bus Spectab. Magnificis Nob. Regni eiusdem magistro Just.rio, praesidibus Regiorum Trib. Judic. M.R.C. magistris rationalibus, thesaurario et Co. R.P. advocatis quoque et procuratoribus fiscalibus ceterisque demum dicti Regni diversis et singulis officialibus maioribus et minoribus presentibus et futuris cui vel quibus ipsorum presentes presentate fuerint cons. et fid. Regi dil. salutem.
La Maestà del Rè nostro Signore con il seguente suo real privilegio ha ordinato del tenor che siegue:
Nos Philippus Dei gratia Rex Castellae Aragonum Regionis utriusque Siciliae, Hyerusalem, Portugalliae, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Navarrae, Granatae, Toleti, Valentiae, Galluriae, Maioricarum, Hispalis, Sardiniae, Cordubae, Corsicae, Murtiae, Giennis, Algezirae, Gibraltaris, Insularum Canariae nec non Indiarum Orientalium et Occidentalium ac terrae firmae, Maris Oceani; Archidux Austriae; Dux Burgundiae, Brabantiae,Mediolani, Athenarum et Neopatriae; comes Absbrurgij, Flandriae, Tyrolis, Barcinona; Bossilionis et Geriritaniae; marchio Oristani et Goceani,
spectabili, fideli dilecto don Hieronimo Carretto et Branciforti salutem et bonam voluntatem.
Etsi crimen quod don Joannes Carrecto in maiestatem nostram commisit propter immanitatem omnem mereretur juris rigorem, ita quod ultra poenam quam ipse subiit ultimi supplicij et publicationem omnium eius bonorum vigore sententiae a judicibus ad id delegatis probare esset etiam Nobis licitum pro tanti criminis vindicta secundum leges inte servire, attamen cum nihil magis decorum sit Maestati regnantis quam clementia ad cuius commodum deceat interdum equitatis termine transilire quando sola est misericordia cui omnes virtutes honorabiliter cedere non recusant; tecum benignive agere volumus. Ideo sceleris illius obliti et pre oculis habentes grata obsequia et multa servitia ab avis et praedecessoribus tuis in ministerium nostrum, et pro nostro Statu diversis temporibus et varijs oneribus prestita, vetustatem etiam domus tuae cuius misertive unius insania
[f. ...]
periret et tuam bonam considerantes indolem a qua summa fidelitatis exempla et omne nobis debitum speramus obsequium et presertim Don Juannis ab Austria filij nostri per literas iteratis precibus moti aliasque attentendes causas, animum nostrum digne moventes tenore presentium de certa scientia, regiaque autoritate nostra, ex gratia speciali maturaque sacri nostri supremi consilij accedente deliberatione: feudum, statum et titulos, vigore predictae sententiae confiscata tibi donamus remittimus et indulgemus et tibi d. Hieronimo Carretto et Branciforti, donamus de novo concedimus et investimus in feudum comitatum Racalmuti terramque eiusdem nomininibus cum vassallagio, ibi edificatam, cum omnibus et singulis feudis et territorio, situm et positum in dicto nostro ulterioris Siciliae Regno et in valle Mazariae juxta suos confines limitatum nec non Baroniam ut dicitur di Gibellina in eo dicto Regno et in Valle Mazariae juxta suos confines, cum domibus, molendinis, aquae cursibus, nemoribus et cum omnibus aliis et singulis rebus in dicto comitatu et Baronia existentibus, et ad eos pertinentibus quomodocumque et qualitercumque pertinere poterunt, cum integro et indiminuto statu et omni sua causa, omni modo jurisdictione, mero et misto impero, ballia, gabellis, censibus, et universis et singulis iuribus, ad dictum comitatum et baroniam spectantibus et cum omnibus illis prerogativis, dignitatibus, praeminentiis et clausulis, pro ut pater, avus et antecessores tui legitime habuerunt, tenuerunt et possederunt, et quas concessiones dicti status et Baroniae factae precedessoribus tuis, vel illis a quibus jus et causam habuerunt, continent et continebant ad quos nos referre volumus, nihil de eis minuendo;
[f. ...]
ad habendum et possidendum dictum comitatum dictamque baroniam sub titulo comitis Rachalmuti et Baronis Gibellini in feudum pro te et ex tuo corpore descendentibus legitimoque matrimonio procreatis, cum clausula iuris francorum et iuxta ius, continentiam et capitulorum aliorumque iurium dicti nostri ulterioris Siciliae Regni. Et in defectu tui omniumque ex te pro ut supra descendentium, donamus, concedimus et investimus dictum comitatum Racalmuti et baroniam Gibellini, modo quo supra conecssa, donnae Beatrici Carretto et Branciforti alterae Don Joannis Carretto et donnae Mariae Branciforti comitum Rahalmuti filiae sororique tuae, pro ea et eius descententibus legitimo matrimonio procreatis. Quibus omnibus deficientibus, succedant in dicto comitatu Racalmuti et Baronia Gibellini filii filiaequae donnae Doroteae Carretto Marchionissae defunctae Hieracij et prefati don Joannis Comitis Racalmuti sororis omnesque ex eis legitime descententes cum predicta clausula iuris francorum et iuxta ius constitutionum capitulorum aliorumque iurium prefati nostri ulterioris Siciliae Regni, ita quod predictum comitatum et Baroniam tu et successores tui in capite a Curia nostra teneant et cognoscant et militare servitium pro eis debitum praestet pro ut usque hactenus predecessores tui prestiterunt, retentis etiam et preservatis ( quae à praesenti concessione excludimus) iuribus lignaminum, mineriis, salinis, defensis et aliis quibuscumque iuribus nostrae curiae reservatis, vel quae in privilegiis tuorum predecessorum non fuerint concessa.
Illustri igitur duci dell’Infantado Proregi locum tenenti et capitaneo generali nostro in dicto ulterioris Siciliae Regno, spectabilibus nobilibus magnificis dilectis consiliariis et fidelibus nostris, magnifico Justitiario,
[f. ...]
presedibus nostrae M.R.C. nostris rationalibus Thesaurario et Conservatori nostri Regij Patrimonij, Judicibus Consistorij, advocatis quoque et procuratoribus fiscalibus ceterisque demum universis et singulis officialibus et subditis nostris maioribus et minoribus in eodem Regno constitutis et constituendis, dicimus et districte percipiendo mandamus ad incursum nostrae Regiae indignationis et irae penaeque unciarum mille nostris inferendarum Erarijs ut pro nobis nomine nostro requisitis sollemnitatibus de hoc comitatu Racalmuti et baroniae Gibellini te investiant et debitum fidelitatis iuramentum accipient quod illico post presentationem et expositionem praesentium te prestare volumus et in possessionem dicti Comitatus et Baroniae intrare valeas eorumque possessionem corporaliter capias omnibusque iuribus concessis gaudeas et omnes dominij actus exerceas et pro comite Racalmuti et Barone Gibellini, tu successores tui habeamini et teneamini mandantes predicto nostro proregi ceterisque universis et singulis officialibus nostris maioribus et minoribus in eodem Regno presentibus et futuris, quatenus te successoresque tuos legitimos in possessione dictorum comitatus et baroniae manuteneant nec ullam molestiam vigore predictae sententiae vel alterius cuiuscumque ordinationis ex causa prefati criminis emanatae inferant vel inferri permittant sed presentem nostram concessionem omniaque et singula desuper contenta a prima eius linea usque ad ultimam inclusive tibi prefato d. Hieronimo del Carretto et Branciforti tuisque heredibus et successoribus predictis teneant firmiter et observent tenerique et inviolabiliter observari faciant per quoscumque et hoc virtute presentis
[f. ...]
novae concessionis , cauti secus agere fierique permittere ratione aliqua sive causa pro quanto officiales et subditi nostri predicti gratiam nostram caram habent et preter irae et indignationis nostrae incursu penam preappositam capiunt evitare. Hoc tamen expresse declarantes quod in casu defetionis lineae tam tui dictaeque d. Beatricis sororis tuae quam dictae d. Dorotheae marchionissae Hieracis omnia in presenti concessione contenta dictusque comitatus et dicta Baronia cum omnibus suis membris et pertinentiis devolvantur et devoluta intelligantur ad nostrum regium dominium pro ut erant ante presentem concessionem. Quae sub hac lege intelligantur facta non obstantibus quae in contrarium adduci possint vel poterant. Sic enim et non aliter concedere nobis placuit et placet. Solutum est in hac curia totum et integrum ius dimidiae annatae ad hanc gratiam spectans. Successores vero antequam in possessionem mittantur solvere volumus iuxta regulas istius juris quod debebant tam pro comitatu quam baroniae titulis. In cuius rei testimonium presentes fieri jussimus nostro communi negotiorum prefati nostri ulterioris Siciliae regni sigillo impendenti munitas. Datae in Cenobio Sancti Laurentij die vigesima octava mensis octobris anno domini 1654, regnorumque nostrorum omnium trigesimo quarto.
Yo el Rey - Vidit mag. vidit Sobremonte.. Vidir Cantanus .. Vidit Ansalone .. Vidit Feloaga .. Vidit Telles .. Dominus Rex mandavit mihi Gregorio de Tapia secr.o - Solv. unc. ducentas et viginti novem tarenos.
[f. ..]
quorum et etiam solvat alias uncias septuaginta sex tarenos decem pro ultimo vocatis Juppide de Vergara taxator in privilegium Siciliae 13 fol: 379 presentatur Panormi die 5° novembris 9 ind. 1655.
S.E. vult quod spectabilis regius consiliarius Cons.ri R.P. recognoscat et referat Franciscus Roccus Palma secretarius eodem die facta recognitione et relatione presentata S.E. vult ut fiant expedita Vervada Cons.
perciò in exequtione di quanto Sua maestà comanda et observatione della sudetta nostra preinserta provista vi dicimo et ordinamo che exquiate et facciate per cui spetta esequire e inviolabilmente osservare il preinserto Real Privilegio in questa inserto a prima linea usque ad ultimam e non facciate il contrario per quanto havete cara la gratia di Sua Maestà. Data in Panhormo die 13 novembris 9^ ind. 1655. El duque
Dominus Vicerex mandavit mihi Didaco Bono secr.o. - Vidit presentes de Varreda Cons.re
[ R.C. in fol. 98]
Ex regia Cancellaria Regni Siciliae extracta est - Coll. salva
Don Honofrius Scichili et Caro 2dus notarius.
[f. ...]
PRIVILEGIUM NOVAE CONCESSIONIS COMITATUS RACALMUTI
IN PERSONAM
DON HIERONIMI DE CARRETTO.
[f. ...]
Apud urbem felicis Panormi et in R.C.P. urbis eiusdem comparuit ill.s d. Maria del Carretto et Branciforte et narravit quod debet dari tutor ill.i Don Hieronymo Carretto et Donnae Dorotheae Carretto eius filijs minoribus et quondam ill.s D. Joannis del Carretto Comitis Racalmuti et quia de jure preferatur omnibus alijs ditta Ill.s D. Maria eorum mater habilis et idonea pro administratione tutelari. Et cum officium Judicis seu dittae Curiae sit providere minoribus et eorum bonis pro eorum indemnitate de ditto tutore ideo R.C. P. ipsa creavit et creat in tutricem dicti ill.s d. Hieronymi Carretto minoris dictaeque Donnae Dorotheae del Carretto eorumque bonorum ill.m Donnam Mariam Carretta eorum matrem. Quae tutrix possit et libere valeat tutelam predictam suscipere eamque administrare et repertorium bonorum omnem dittorum eius filiorum conficere quoscumque hereditates adhire nomine dittorum minorum in judicio comparire jura ipsorum eius filiorum experire quascumque lites tentare et tentatas tam activas quam passivas prosequi terminare et finire et omnes et singulos
[f. ...]
alios actus facere exigere consequi et habere omne id totum quic quid et quantum dictis eius filijs minoribus et quibusvis cuius a quibusvis personis quomodocumque et qualitercumque debetur et demum agere et administrare omnia et singula quae ad officium bonae tutricis spettant et pertinent. Volens ditta r.c.p. omnia et singula facienda et per dittam tutricem administranda fuisse et esse valida et firma in judicio et extra. Promittens dicta R.C.P. habere totum gratum et firmum omne id totum quic quid et quantum actum et gestum fuerit virtute presentis tuitione pretoria. Quam quedam cedulam creationis tutricis prestita prius juratoria cautione per dictam ilustrem Donnam Mariam Brancifortem tutricem dictorum pupillorum salvam fore utilia agere et inutilia pretermittere debitum repertorium bonorum conficere, dittos minores eorumque bona defendere et eos indefensos non relinquere, quolibet anno presentare debitum ratiocinium juxta formam novissimae pragmaticae.
[f. ...]
et infine ipsius tutelae per dittam ill.m Donnam Mariam administrandae justum et legale compotum reddere una cum restitutione reliquorum, ditta r.c.p. acceptavit et acceptat approbavit et approbat et plenissime confirmavit et confirmat et sua judiciariam autoritatem pariter et decretum interposuit et interponit.
In cuius rei causa etc.
Pulitus et Gherardi ..
Recipiatur in vim cedulae creationis tutricis in personam ill.s d. Mariae Branciforte prestito quovis sub juratoria cautione dictorum pupillorum salvam .. utilia agere, et inutilia pretermittere pupillos eorumque bona defendere et indenfensos non relinquere, debitum inventarium tutelare conficere, justum et legale compotum reddere cum restitutione relinquorum ac etiam omnia agere quod ad officium bonae tutricis spectat et pertinet et pro ut de jure teneatur et obligata est juxta formam juris et novae pragmaticae. Renunciando cum juramento beneficio Velleiani et omni alio juris beneficio et secundis nuptijs,
Die ottavo aprilis 9 ind. 1656.
Notarius Bartolomeus Spitichi procurator ill. d. Mariae Branciforte virtute procurationis celebrate in actis notarij Michaelis angeli Morreale Racalmuti die 4° presentis ... tactis .. scripturis dicto nomine duorum pupillorum ... utilia agere et inutilia pretermittere pupillos eorumque bona defendere et indefensos non derelinquere debitumque inventarium tutelare conficere justum et legale compotum reddere cum restitutione reliquorum auctoritate nostra agere quod ad dictam bonae tutricis spectat et pertinet pro ut de jure teneatur et obligata est juxta formam juris et novae pragmaticae. Renunciando cum juramento beneficio Velleiani et omni alio juris beneficio et secundis nuptijs.
Registratur presens actus ... Panormi die octavo aprilis V ind. 1656 .. trium ... crationis tutricis in infrascriptam ill. D. Maria Branciforti dictae prestitum juramentum.
Reg.ta Sparano.
[f. ...]
Die vigesimo ottavo Julij nonae Ind. millesimo sexcentesimo quinquagesimo sexto
Presenti scripto publico notum facimus et testamur quod ill.s D. Maria del Carretto et Branciforti Comitissa Racalmuti m.n.c. coram nobis interveniens ad haec veluti tutrix ill.s D. Hieronymi del carretto et Branciforti Comitis Racalmuti virtute cedulae curatiae speditae per R.C.P. huius fel: urb. Pan: registratae penes acta eiusdem Curiae die .... aprilis prox. pret. dicto nomine et omni alio meliori nomine et modo sponte constituit fecit creavit et sollemniter ordinavit et ordinat in eiusdem dicto nomine verum legitimum et indubitatum procuratorem actorem factorem ita quod etc. d. Honofrium Scicli absentem tamquam presentem advice nomine et pro parte ipsius constituentis dicto nomine et pro ea dicto nomine comparendum et assistendum coram Ecc.mo D.no Prorege et in manibus Ecc. Suae vel alterius cuiuscumque ad haec potestatem habentis vel habituri ad capiendum investituram et ad prestandum juramentum et homagium manibus et ore commendatum de detinendo statum et comitatum Racalmuti feuda territoria et alia concessa dicto ill.ri D. Hieronymo vigore regij privilegij dato Madrid die 28 octobris 1654 executoriato in Regno die 13 novembris 1655 sigillatur die 4 presentis mensis Julij 9 Ind. 1656 ad quod in omnibus et per omnia plena habeatur relatio ad honorem serenissimi et fidelitatem Sacrae Regiae Mayestatis Domini Nostri Philippi quarti
[f. ...]
Regis et suorum invictissimorum heredum et successorum in perpetuum juxta et secundum forum Aragonum ac usum et commoditatem Hispaniarum et de huiusmodi homagij et juramenti prestatione si et quatenus opus esset notam apud acta Cancellariae et Regij Prothonotari huius Regni adhibitis alijs quibus sollemnitatibus et circumstantijs in similibus opportunis sotis et consuetis fieri faciendum et prestandum etc.
Et generaliter etc. Dans et concedens etc. et volens etc. Sub hipoteca etc. Juxta etc. Item etc.
Unde etc.
Testes S.T. D. d. Salvator Petrozzella et Petrus Mustica.
Ex actis meis not. Bartholomei Spitichi Panormi Coll. salva.
[f. ...]
Procuratio
Pro Ill. D. Maria del Carretto in personam D. Honofrij Scicli.
[f. ....]
PROCESSUS INVESTITURAE COMITATUS RACALMUTI
in personam
ILL. DON HIERONYMI DEL CARRETTO.
Die decimo quarto mensis Augusti 9 ind. 1656
fuit prestitum juramentum in forma debitae fidelitatis et homagij presentibus pro testibus don Felice Calandra et don ... alijsque quam quibus.
^^^
Servatis servandis concedatur investitura salvis juribus regiae curie et alterius cuiuscumque semper salvis et illesis permanentibus et non aliter nec alio modo. Cacioppo F.P.
[f. ...]
Nessun commento:
Posta un commento