PALAGONIA 630
A.S. PALERMO - FONDO PALOGONIA - ATTI PRIVATI - N.° 630 -
ANNI 1502-1706
[F. 183-186]
1654
Nos Philippus Dei gratia Rex Castellae Aragonum
Legionis utriusque Siciliae, Hyerusalem, Portugalliae, Hungariae, Dalmatiae,
Croatiae, Navarrae, Granatae, Toleti, Valentiae, Galluriae, Maioricarum,
Hispalis, Sardiniae, Cordubae, Corsicae, Murtiae, Gennis, Algarbij, Algecirae,
Gibraltaris, Insularum Canariae nec non Indiarum Orientalium et Occidentalium
ac terrae firmae, Maris Oceani; Archidux Austriae; Dux Burgundiae, Brabantiae, Mediolani,
Athenarum et Neopatriae; comes Absbrurgij, Flandriae, Tyrolis, Barcinonis; Rossilionis
et Geritaniae; marchio Oristani et Goceani,
spectabili, fideli dilecto don Hieronimo Carretto et
Branciforti salutem et bonam voluntatem.
Etsi crimen quod don Joannes Carrecto in maiestatem
nostram commisit propter sui immanitatem omnem mereretur juris rigorem, ita
quod ultra poenam quam ipse subiit ultimi supplicij et publicationem omnium
eius bonorum vigore sententiae a judicibus ad id delegatis probare esset etiam
Nobis licitum pro tanti criminis vindicta secundum leges inte servire, attamen
cum nihil magis decorum sit Maestati regnantis quam clementia ad cuius commodum
deceat interdum equitatis terminos transilire quando sola est misericordia cui
omnes virtutes honorabiliter cedere non recusant; tecum benigniter agere
volumus. Ideo sceleris illius obliti et pre oculis habentes grata obsequia et
multa servitia ab avis et praedecessoribus tuis in ministerium nostrum, et pro
nostro Statu diversis temporibus et
varijs oneribus prestita, vetustatem etiam domus tuae cuius miserti, ne unius
insania periret et tuam bonam considerantes indolem a qua summa fidelitatis
exempla et omne nobis debitum speramus obsequium et presertim Don Joannis ab
Austria filij nostri per literas iteratis precibus moti aliasque attentendes
causas, animum nostrum digne moventes tenore presentium de certa scientia,
regia authoritate nostra, ex gratia speciali maturaque sacri nostri supremi consilij
accedente de liberatione feudum, statum et titulos, vigore predicta sententia
confiscata, tibi donamus, remittimus et indulgemus tibi d. Hieronimo Carretto
et Branciforti, donamus de novo concedimus
et investimus in feudum comitatum
Rahalmuti terramque eiusdem nomini cum
vassallagio, ibi edificatam, cum omnibus et singulis feudis et territorio,
situm et positum in dicto nostro ulterioris Siciliae Regno et in valle
Mazariae juxta suos confines limitatum,
nec non Baroniam ut dicitur de Gibellini in eodem regno et Valle iuxta suos
confines, cum domibus, molendinis, aquae
cursibus, montibus, nemoribus et cum omnibus aliis et singulis rebus in
dicto comitatu et Baronia existentibus, et ad eos pertinentibus quomodocumque
et qualitercumque pertinere poterunt, cum integro
et indiminuto statu et omni sua causa, omni modo jurisdictione, mero et mixto
imperio, ballia, gabellis, censibus, et universis et singulis iuribus, ad
dictum comitatum et baroniam spectantibus et cum omnibus illis prerogativis, dignitatibus,
praeminentiis et clausolis, pro ut pater, avus et antecessores tui legitime
habuerunt, tenuerunt et possederunt, et quas concessiones dicti status et
Baroniae factae predecessoribus tuis, vel illis a quibus jus et causam
habuerunt, continent et continebant ad quos nos referre volumus, nihil de eis
minuendo; ad habendum et possidendum dictum comitatum dictamque baroniam sub
titulo comitis Rachalmuti et Baronis
Gibellini in feudum pro te et ex tuo corpore descentibus legitimoque
matrimonio procreatis, cum clausola iuris francorum et iuxta ius,
constitutionem et capitulorum aliorumque iurium dicti nostri ulterioris
Siciliae Regni. Et in defectu tui omniumque ex te pro ut supra descendentibus,
donamus, concedimus et investimus dictum comitatum Rahalmuti et baroniam
Gibellini, modo quo supra conecssa, donnae Beatrici Carretto et Branciforti
alterae Don Joannis Carretto et donnae Mariae Branciforti comitum Rahalmuti
filiae sororique tuae, pro ea et eius descententibus legitimo martrimonio
procreatis. Quibus omnibus
deficientibus, succedant in dicto comitatu Rahalmuti et Baronia Gibellini
filii filiaequae donnae Doroteae Carretto Marchionissae defunctae Hieracij et
prefati don Joannis Comitis Rahalmuti sororis omnesque ex eis legitime
descententes cum predicta clausola iuris francorum et iuxta ius confitionem
capitulorum aliorumque iurium prefati nostri ulterioris Siciliae Regni, ita
quod predictum comitatum et Baroniam tu
et successores tui in capite a causa nostra teneant et recognoscant et militare
servitium pro eis debitum praestet pro ut usque hactunus predecessores tui
prestiterunt, retentis etiam et preservatis ( quae à praesenti concessione
excludimus) iuribus lignaminum, mineriis, salinis, defensis et aliis
quibuscumque iuribus nostrae curiae reservatis, vel quae in privilegiis tuorum
predecessorum non fuerint concessa.
Illustri igitur duci dell’Infantado Proregi locum
tenenti et capitaneo generali nostro in dicto ulterioris Siciliae Regno,
spectabilibus nobilibus magnificis dilectis consiliariis et fidelibus nostris,
magnifico Justitiario, presedibus nostrae M.R.C. Patrimonij, ac Consistorii
Sacrae nostrae Conscientiae, Iudicibus dictae M.R.C., Magistratis rationalibus,
Thesaurario et Conservatori nostri Regij Patrimonij, Judicibus Consistorij,
advocatis quoque et procuratoribus fiscalibus ceterique demum universis et
singulis officialibus et subditis nostris maioribus et minoribus in eodem Regno
constitutis et constituendis, dicimus et districte percipiendo mandamus ad
incursum nostrae Regiae indignationis et irae penaeque unciarum mille nostris
inferendarum Erarij ut pro nobis nomine nostro:
requisitis sollennitatibus de hoc comitatu Rahalmuti et baroniae
Gibellini te investiant et debitum fidelitatis iuramentum accipient quod illico
post presentationem et executionem praesentium te prestare volumus et in
possessionem dicti Comitatus et Baroniae intrare valeas eorumque possessionem
corporaliter capias omnibusque iubus concessis gaudeas et omnes dominij actus
exerceas et pro comite Rachalmuti et Barone Gibellini, tu successoresque
tuihabeamini et teneamini mandantes predicto nostro proregi ceterisque
universis et singulis officialibus nostris maioribus et minoribus in eodem
Regno presentibus et futuris, quatenus te successoresque tuos legitimos in
possessione dictorum comitatus et baroniae manuteneant nec ullam molestiam
vigore predictae sententiae vel ulterioris cuiuscumque ordinatis ex causa
prefati criminis inferant vel inferri permittant sed presentem nostram
concessionem omniaque et singula desuper con tenta a prima eius linea usque ad
ultimam inclusive tibi prefato d. Hieronimo del Carretto et Branciforti tuisque
hredibus et successoribus predictis teneant firmiter et observent tenerique et
inviolabiliter observari faciant per quoscumque et hoc virtute novae
concessionis , cauti secus agere fierive permittere ratione aliqua sive causa
pro quanto officiales et subditi nostri predicti gratiam nostram caram habent
et preter irae et indignationis nostrae incursupenam preappositam
capiuntevitare. Hoc tamen expresse declarantes quod in casu defetionis lineae
tam tui dictaeque d. Beatricis sororis tuae quam dictae d. Dorotheae
marchionissae Hieracis omnia in presenti concessione contenta dictusue
comitatus et dicta Baronia cum omnibus suis membris et pertinentiis devolvantur
et devoluta intelligantur ad dictum nostrum regium dominium pro ut erant ante presentem concessionem. Quae
sub hac lege intelligantur facta non obstantibus quae in contrarium adduci
possint vel poterunt. Sic enim et non aliter concedere nobis placuit et placet.
Solutum est in hac curia totum et integrum ius dimidiae annatae ad hanc gratiam
spectans. Successores vero antequam in possessionem mittantur solvere volumus
iuxta regulas istius juris quod debebant tam pro comitatu quam baroniae
titulis. In cuius rei testimonium presentes fieri jussimus nostro communi
negotiorum prefati nostri ulterioris Siciliae regni sigillo impendenti munitas.
Datum in Cenobio Sancti Laurentij die vigesima octava mensis octobris anno
domini 1654, regnorumque nostrorum omnium trigesimo quarto.
Nessun commento:
Posta un commento