venerdì 11 aprile 2014

Un mio antenato arciprete


Registri Vaticani

Bullae n.° 1911 ff. 209-215

 

richiesta del 16-11-1995

 

[f. 211]

Hier.s Martinengus/

Pius episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio Giurlando de Averna rectori archipresbitero nuncupato parrochialis ecclesiae archipresbiteratus nuncupati Sancti Antonij terrae Rachalmuti Agrigentinae diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.

Vitae ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fide digno commendaris testimonio, nos inducunt ut tibi reddamur ad gratiam liberalem.

Dudum siquidem omnia beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura apud Sedem apostolicam tunc vacantia et in antea vacatura collationi et dispositioni nostrae reservavimus, decernentes ex tunc irritum et inane si secus super hijs a quocumque quavis auctoritate scienter vel ingnoranter contingeret attemptari.

Et de inde parrochiali ecclesia archipresbiteratus nuncupata Sancti Antonij terrae Rachalmuti Agrigentinae diocesis per liberam resignationem dilecti filij Salustij humilissimi nuper ipsius ecclesiae rectoris archipresbiti nuncupati, de illa quam tunc obtinebat in manibus nostris sponte factam  et per nos admissam apud Sedem predictam vacantem.

Nos de illa sic vacante et antea dispositioni apostolicae reservata dilecto filio Cesari etiam humilissimo clerico ...(?) sub data videlicet quintodecimo  huius novembris, pontificatus nostri anno secundo provideri concessimus.

Cum autem dictus Cesar concessionis gratia huiusmodi litteris apostolicis desuper non confectis,  ac omni jure sibi in dicta ecclesia vel ad illam quomodolibet competenti, hodie per dilectum filium Natalem Rondaninum clericum procuratorem suum ad hoc ab eo specialiter constitutum in eisdem manibus sponte et libere cesserit Nosque cessionem huiusmodi duxerimus admittendam et propterea dicta ecclesia adhuc ut profertur vacare noscatur nullusque de illa praeter nos  hac vice disponere potuerit  sive possit reservatione et decreto obsistentibus supracitatis.

Nos tibi premissorum meritorum tuorum intuitu specialem gratiam facere volentes teque a quibusvis  ex communicationis etc. censentes, nec non omnia et singula beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura quae etiam ex quibusvis dispensactionibus apostolicis obtines et expectas ac in quibus et ad quae jus tibi quomodolibet competit quaecumque quotcumque et qualiacumque sint eorumque fructuum, reddituum [211v] proventuum veros annuos valores ac huiusmodi dispensantionum  tenores presentibus pro expressis habentes ecclesiam predictam cuius et illi forsan annexorum fructus redditus et proventus super quibus pensio annua vigintiquatuor scutorum auri Italiae dicto Salustio apostolica autoritate reservata existit, sexaginta ducatorum  auri de Ca:[mera] se:[cundum] co:[mmunem] ex: [timationem] [omnium]: an: non excedunt ut asseris, sine permisso sine alio quovis modo quidem etiam si ex illo quavis generalis reformatio etiam in corpore juris clausa  resultit presentibus haberi volumus pro expresso aut ex alterius cuiuscumque persona facto inhabilitate et incapacitate seu per similem resignationem dicti Sallustij vel cuiusvis alterius de illa in romana curia vel extra curiam coram notario publico et testibus sponte factam aut constitutionem felicis recordationis Johannis papae XXJJ predecessoris nostri quae incipit Exec.lis vel assecutionem alterius beneficij ecclesiastici quavis auctoritate collati vacet etiam si tanto tempore  vacaverit quod cuius collatio, juxta lateranentia statuta, Concilij ad Sedem predictam legitime devoluta.

 

Ipsaque ecclesia dispositioni apostolicae specialiter vel aliter generaliter reservata existat. Et super ea inter aliquos lis cuius status presentibus haberi volumus pro expresso pendeat indecisa, dummodo eius dispositio ad nos hac vice pertineat cum annexis huiusmodi ac omnibus juribus et pertinentijs suis apostolica tibi auctoritate conferimus et de illa etiam providemus decernentes pro ut est irritum et inane si secus super his a quocumque quavis auctoritate scienter vel ignoranter attemptatum forsan est hactenus vel in posterum contigerit attemptari.

Quo circa venerabilibus fratribus nostris Amerin/ et Mura/n Episcopis ac dilecto filio Vicario Venerabilis fratris nostris Episcopi Agrigentini in spiritualibus generali per apostolica scripta mandamus etc. quatenus ipsi vel duo vel unus eorum per se vel alium seu alios  te vel procuratorem tuum nomine tuo in corpo[212]ralem possessionem parrochialis ecclesiae et annexorum juriumque et pertinanciarum predictorum inducant autoritate nostra et defendant inductum, amoto ex inde quolibet detentore, facientes tibi de parrochialis ecclesiae et annexis eorumdem fructibus redditibus proventibus et dotationibus universis integre responderi contradictoris modo non obstantibus piae memoriae Bonifacij pp. VIIJ et predecessoris nostri  et alijs apostolicis constitutionibus contrarijs quibuscumque aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel alijs beneficijs ecclesiasticis in illis partibus specialiter vel generaliter dictae Sedis vel legatori eius literas impetrarent  etiam si  per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel aliter quomodolibet sit processum.

Quibus omnibus te in assecutione dictae parrochialis ecclesiae volumus anteferri seu nullum per hoc eis quod ad assecutionem beneficiorum aliorum prejudicium generari seu si venerabili fratri nostro Episcopo Agrigentino vel quibusvis alijs communiter vel divisim ab eadem sit Sede indultum quod ad receptionem vel provisionem  alicuius  minime tentatur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint. Quodque de huiusmodi vel alijs beneficijs ecclesiasticis ad eorum collactionem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam disposictionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi  mentionem et qualibet alia dictae Sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscumque tenoris existat per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi gratiae impediri valeat quomodolibet vel disferri.

Et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris literis mentio specialis.

Nulli etc. nostrarum absolutionis collationis provisionis decreti mandati et voluntatis infringere [vellent] etc. Siquis autem etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Quingentesimo Sexagesimo primo Id. Novembris Pontificatus nostri Anno Secundo.

Dec. X

        X

 L. Lumin

C. Archintus

B. Beltrandus

Coll. cum originali con.

F. Hieronimus Arditius

 


 

Nessun commento: