lunedì 14 marzo 2016


cis ab hinc Mensibus totius Dioecesis visitationem integre absolvimus, et plura, eaque graviora mala animadvertemus, oportet nos Sanctam Sedem certiorem facere, ut dignetur pro reparatione validam porrigere manum: aliter enim  putamus nos insufficientes ad tantum onus: ne si remedium adhibere velimus, malum eat in peius cum animarum detrimento.   

 In Clero Seculari hoc malum inter alia reperimus, quod cum totum ferme[quasi] Regnum, eiusque oppida sub immediata iurisdictione Baronum, abusus inolevit[da inolesco: si accrebbe], quod hi assumunt sibi viros sacerdotali caractere insignitos pro temporalium rerum administratione. Hos Sacerdotes secretos appellant, nomen impositum ad significandum ministerium, nempè, ut sint exactores frumenti, hordei, vini, olei, aliarumque frugum ad Barones spectantium. Præfatorum Baronum terras dividunt inter Oppidanos ad excolendum,ut plurimum non sine pauperum iniuria, dum eos cogunt ad conducendas terras præfatas,  non quas possunt excolere, nec pro pensione, super qua deberent  pacisci [pattuirsi], sed pro beneplacito Baronum.

Custodes sunt Iurisdictionis Laicalis, tam Criminalis, quam Civilis. Et quamvis designatos teneant Laicos Ministros, quorum nomine causæ iudicantur: nihil tamen illi disponunt absque interventu, aut certe dispositione præfatorum Sacerdotum, qui tam Capitaneis, quam Birruarijs præcipiunt [prendono anticipatamente]; hunc, verbi causa, modo carceribus addicendum, illum e carceribus extraendum, hunc aut illum, hac vel illa pæna plectendum[punendo], sive ab ea absolvendum, atque sæpius homines criminosos proprijs ipsorum manibus capiunt carceribus mancipandos, non sine irregularitatis periculo. Incedunt armis onusti, venationibus clamosis [pieno di clamori], et venationibus dediti sunt, atque ut milites sclopis (?), alijsque similibus armati comitantur Barones, quando iis hinc inde [hinc inde, da una parte e dall'altra] commigrari contingit. Hinc plura audent contra Ecclesiasticas personas, et Iurisdictionem Ecclesiæ, sicut et contra locorum Sacrorum Immunitatem, quibus in gratiam Baronum infestissimi sunt.

Cogunt sæpissime cæteros Sacerdotes, at alias Ecclesiasticas personas oppidorum, sicut diximus de Vassallis laicis, ad acceptandum terras ad seminandum pro pensione sibi benevisa, atque solvere gabellas, ad minus eas quas in sui favorem imponunt Barones. Horum Sacerdotum ministerio usque ad Sacratissimas functiones Ecclesiasticas se ingerunt, præscribunt Ritus, et Cæremonias intra Ecclesias. Plurimi sunt qui nec permittunt Sacramenta administrare in illorum oppidis, nisi illis Sacerdotibus, de quibus sciunt omnia ad beneplacitum eorum ordinaturos; aliter tot mala contra eosdem machinatur, etiam per carcerationem, et exilium parentum, vel coniunctorum, quod compelluntur Ministerio renunciare. Atque similiter faciunt contra Vicarios foraneos, si omnia ad eorum  nutum non moderentur. Nulli licet pro negotio aliquo ad Episcopum recurrere, non obtenta prius ab eis venia. Ipsi Causas Spirituales sæpius decidere faciunt per se, vel per suos ministros oretenus. Sacerdotes, et alias Ecclesiasticas personas mulctant et carceribus addicunt. Ecclesiarum bona, et aliorum piorum locorum pro illorum placito administrantur, lites insurgentes dirimunt, quod relictum fuit pro una Ecclesia, vel pro aliquo opere  applicant alteri Ecclesiæ, vel pro alio ministerio, atque inventi sunt qui bona stabilia Ecclesiarum concesserunt Laicis ad meliorandum. Nec audent ita vexati Ecclesiastici ad Prælatum recurrere, tum quia impossibiles sunt iuridicæ probationes, cum contra dominos, et potentes, quin etiam eorum ministros laicos, Vassali ullo  pacto ad deponendum adigi non possint; tum quia si aliquam super negotio inquisitionem faciant Prælati, statim suspicio oritur quod querelis Ecclesiasticorum permoti hoc agant, quamquam pro Fisco Causa formetur, et tunc mala, quæ imminent, graviora sunt hac misera servitute. Sæpe voluimus  mittere manum pro Ecclesiasticorum defensione; at  vero illi poplite flexo rogaverunt, ut manum retraheremus, scientes quam certo  defensionem cessuram in maximam illorum ruinam, quorum libertati consulebamus: unde miserrimam tolerant servitutem; tutant enim, et iactant Barones se in proprijs Oppidis esse rerum tam prophanarum, quam ecclesiasticarum, ut supremos  moderatores.

His accedit quod anno proxime elapso  per omnes Civitates, et Oppida promulgatum fuit Laicale proclama, quo monebantur omnes  ministri Iurisdictionis Temporalis, nullum familiarem aut        ministrum Laicum Episcoporum  debere gaudere privilegio fori Ecclesiastici; Et cum oporteat  tenere ad minus ministros  inferiores, quales sunt Birruarij, Laicos; ut primum isti pro defensione Iurum Ecclesiarum, vel Ecclesiasticorum, nomine Curiæ Spiritualis monent aliquem, ut desistat ab offensione, vel citant  pro præfata tuitione, carceribus mancipant, si monitio, aut citatio sit contra aliquem Laicum Ministrum, aut contra ab eis dependentes. Nec datur (tam longe, lateque in hoc Regno gravaminum patet campus)  in propriam defensionem  aliquid moliri; cum non solum actus iuridicos efformare, sed  nec verbum quidem proferre liceat, quod statim aditum non  præstet gravamini  decidendo … Iudice qui pro Regula Iudicandi habet præfatum laicale proclama.

Hinc Ecclesiastica disciplina prolapsa, Prælatorum Iurisdictio enervis, Subditorum audacia petulantior, in quibus nec obedientia, nec modestia, personarum Deo Sacratarum propriæ reperiuntur, quippe sæpissime in delinquendo seculares facinorosos enormiter excedunt. Augentur hæc  mala ex nimia facilitate obtinendi  exemptionem … Prælatis, quæ tanta promptitudine occurrit, ut nullus eam pro libito non consequatur. Si autem nolit exemptionem  generalem circa omnes causas, et in aliquo delinquat, sufficit ut non possit corrigi … Prælato, dicere se esse gravatum. Vel oportebit Prælatum in alio Trubunali facere partes actoris tot causarum quot habet subditos. Unde modo Prælati nihil agere possunt præterea, quæ ut in plurimum facere possunt alibi, in villulis Vicarij foranei Episcoporum.

Regularium Virorum res non fælicius se habent, quia similia patiuntur, vel potius eadem tam subditi, quam Superiores illorum: Patiuntur tamen Regularium res aliud notabile malum contra Regularem Observantiam, et disciplinam quam, etiam si vellent amplecti, non possent ad præscriptum Regulæ vivere ob paucitatem fratrum commorantium in Conventibus. Plures enim sunt Conventus in quibus duo tantum habitant fratres, in alijs tres, aut quatuor ad summum. Unde nec Ecclesiæ decenter tenentur, neque horæ Canonicæ in Choro in similibus domibus recitantur, et sæpius potius scandalo, quam exemplo populi sunt; Quapropter prudentiores, laicorum, immo et Regularium  putant,  putant consultissimum fore, si præfati supprimerentur conventus, et Fratres in eisdem existentes ad alios, in quibus ob maiorem numerum posset institui Regularis Observantia,  trasferrentur. 

***

Monialium Monasteria plures conservant tenaciter abusus. Inter  quos non inferioris momenti est, quod in eis commorantur plurimæ feminæ seculares aliquando ingressæ titulo amplectendi institutm monasticum, quod noluerunt, vel non potuerunt amplecti. Aliquando ingressæ titulo educationis, quæ ab  infantia usque ad finem vitæ durat. Et sæpissime atque ut in plurimum, cum notabili monasteriorum damno non solvunt alimenta, vel quia non possunt, vel quia nolunt; Et cum sint frequenter sorores, vel proximiores consanguineæ Monialium, istæ ob gratiam parentum, et consanguineorum exigere rationesalimentorum nolunt, quinimmo impediunt exationem. Et cum aliunde Monasteria non sint valde opulenta, quam (per il  Copista: quæ, n.d.r.) sæpe egestate laborant, et sustentare nequeunt tot Moniales, et seculares, unde opus habent consumere pecunias destinatas  pro emptione stabilium, censuum, et aliorum annualium reddituum, ne perire fame cogantur. Ob quam causam iam minus curant seculares de monachandis filiabus, aut sororibus invenerunt quidem modum exonerandi familias absque dispendio. Hinc exceptis paucis Monasterijs, in quibus exactissime Regula, quam profitentur, observatur, in cæteris nec umbra apparet Regularis Observantiæ, sicut nec votorum paupertatis, et obedientiæ, sed vivunt non aliter quam si seculares essent sub clausura custoditæ.

Præterea pene in omnibus Monasterijs conversæ sunt feminæ seculares, nec volunt eas Moniales recipere ad habitum et professionem regularem, ut possint libito … Monasterio eicere.

Quod rare, etiam quando inhabiles fiunt pro Monasteriorum servitio, faciunt.

* * *

 Omnia ferme præfata possent obtinere optatum remedium ab ordinaria potestate si vires haberet hac vero civibus evacuata, cogimur cum dolore cordis potius mala videre, et plangere, quam tolerare.  Videmus navim iactatam fluctibus, remigamus laborantes, contrarij venti concutiunt, atque his agitati procellis pene submergimur. Unde solum remanet, ut cum illis clamemus, quorum personam et ministerium gerimus, Domine, salva nos, primus sperantes ab eo qui Christi vices habet vocem audire. Confidite. Ego sum nolite timere, utque ventis, et mari imperio facto tranquillitas magna fiat. Et hæc de statu Ecclesiæ, et Dioecesis Agrigentinæ, quam sub Obedientia Sanctæ Sedis et EE. VV. protectione humiliter collocamus, atque sub ea vivere velle, et mori toto corde protestamur.

Datum Agrigenti die 20 septembris 1699.           

 

 

 

[1] ) Nota il di Marzo: .. non è agevole intendere

Nessun commento: