TESTAMENTO DI D. PAOLINO D'ASARO
ROGITO NOTAIO D'ARNONE
ARCHIVIO STATO DI AGRIGENTO
VOL. 14421 - P. 84 VERSO 86
RECTO
«testes Joannes Curto et
Franciscus Mistretta
Eodem die XJ ottobris V Ind.
1621 - quasi horas duas noctis, tribus luminibus accensis juxta juris
dispositionem
In Dei
nomine, Amen. Notum facimus et testamur quod Revendus don Paulinus de Asaro Sacerdos huius
Terre Racalmuti. mihi notario cognitus, presens coram nobis jacens in lecto
infirmus corpore, sanus tamen Dei gratia mente, visu et intellectu ac sue
proprie rationis bene compos ... timens divinum judicium aliquando repentinum
et casum humane fragilitatis ne forte qua absit ab hoc seculo intestatus
decederet considerans et attendens quo nil certius morte nilque incertius hora
ipsius mortis.
Volens igitur .. habet meomoriaque integritus sibi superest
de bonis suis sibi adeo collatis, salubriter providere et evidenter disponere,
cassis prius et totis viribus evacuatis omnibus aliis testamentis, codicillis,
donationibus causa mortis et aliis ultimis volutantibus per eum hactenus forte
conditis atque factis et eorum clausulis et oneribus derrogatoriis et
derrogatoriorum omnium derrogatoriis ..
antea .. et sine scriptis testamentum
condere ... per manus meas notarii
infrascritti quod omnibus aliis prevalere voluit et obitenere subsit omnino robborem et fidem
in conscentia disposuit et fieri mandavit et non aliter nec alio modo.
In primis
dictus testator securus animam corpori esse preferendam ipsamque carnis
nessibus dissolutam ... recomandavit Deo
eiusque Intemerate Matri Virgini Marie;
sancto Michaeli Arcangelo, beato Petro Apostolorum principi, omnibus Sanctis
.... cadaver enim suum sepellire subiussit in ven. Ecclesia Conventus Sancte Marie Jesus et coram ..Sancti Stefani .. porpurea [?] loco ..... erit
constructa et edificata eius capella noviter habita vocata
(?) dello Rosario in dicta ecclesia Sancte Marie Jesus et deinde
voluit quod sepellire debeat in dicta Capella dello Rosario et non aliter.
Item dictus testator legavit
et jure legati reliquit omnibus
Sacerdotibus et conventuariis dicte terre Racalmuti uncias decem solvendas per
infrascriptos eius heredes universales statim eius morte sequta ad effectum
statim eius predicta morte sequta celebrare tricentas missas pro Deo et eius
anima et non aliter
Item dictus testator legavit
et jure legati reliquit ven Sanctissimo Sacramento Majoris Ecclesie dicte Terre
Racalmuti onciam unam in .. semel tantum solvendam eius morte sequta pro Deo et eius
anima et non aliter.
Item dictus testator legavit
et jure legati reliquit ven. Societati Sancti Subfragij animarum defunctorum
fundata in Matrici Ecclesia dictte Terre Racalmuti unciam unam in ... semel
tantum solvendam eius morte sequta pro Deo et eius anima et non aliter
Item quia caput et et
principium cuiusquilibet testamenti est heredis intututio ideo dictus testator
insituit fecit et creavit et solemniter ordinavit et ordinat in eius heredes
universales in et super omnibus et singulis eius bonis mobilibus et stabilibus
urbanis et rusticanis redditibus fructibus introitibus proventibus juribus
censualibus juribus et actionibus quibus eorumque nominbus debitorumporesentibus
et futuris habitis et habendis acquisitis et acquirendis ubicumque existentibus
et melius apparentibus et ad ipsum testatorem qquomodolibet spectantibus et
pertinentibus ex quibusvis juribus titulis rationibus sive causis virtute et
autoritate quorumcumque iurium actionum
testamentorum codicillorum donationum et aliorum scriptorum publicarum et
privatorum quomodo et qualitercumque ..
don Petrum, Bartolum de Asaro fratres nec non et Joannellam de Asaro relictam
quondam Joannis de Asaro eius fratres et matrem pro equali
portione salvis tamen legatis et fideicommessis et dispositionibus presentis et
infrascriptis et non aliter.
Item dictus
testator voluit disposuit et mandavit quod si forte quandocumque aliquis ex
dictis heredibus universalibus moriturus sine filiis legitimis et naturalibus
de suo corpore legitime discendentibus vel illis mortis ..
maiori etate ...ditti filii sine
filiis legitimis et naturalibus nepotibus et pronepotibus usque infinitum tali
casu dictus testator voluit et mandavit quod unus succedat alteri et alter alteri
et instituit et subinstituit et non aliter.
Item dictus
testator legavit et jure legati reliquit
Franciscelle
Lo Sardo et Asaro relictae quondam Francisci Lo Sardo eius
sorori infrascriptam domom terraneam et soleratam cioè la jntrata, lo
reposto, lo solaro et la dispensa tantum existens in ditta Terra
Racalmuti et in quarterio S.te Margaritelle ad habendum a die sequta eius
morte pro Deo et anima eius et non
aliter nec alio modo.
Item dictus testator legavit
et jure legati reliquit Vincentie Lo Sardo eius
nepoti puelle virgini lectum cum omnibus
suis raubbis eo modo et forma ..est in quo ... dictus testator consequendum... eius morte sequta pro Deo et
eius anima et non aliter
Item dictus testator dixit habere in posse a Sicilia Bucculeri vidua
Petri Bucculeri uncias sex .. quas
voluit quod restituiantur statim et non aliter.
Item dictus testator dixit ei
fuisse legata una domus in dicta terra et in quarterio S.ti Juliani per quondam
Leonardum
Parla com nonnullis obligationibus celebrationis missarum et aliarum expressatarum in testamento in
actis notarii Natalis Castrojoannis die & quam domum ipse testator legavit
et jure legati reliquit venerabili confraternitati sancti Juliani dicte Terre
Racalmuti eo modo et forma pro ut ei fuit legata in dicto codicillo (?)
testamenio superius calendati et non aliter.
Item dictus
testator dixit habere in posse Natalis La Mendula
unum bovem nec non a dicto Natele dixit habere vegetes quatuor cum
dimidia musti de quibus dixit solvisse uncias septem de .. uncias duas quas
habere debet in pretio bovis un. 2 et de resto et .. voluit quod se equalere
debeant cum .... statim eius morte sequta et quis ipsrorum erit refecturus reficere teneatur
parti creditrici statim et non aliter.
Item dictus
testator dixit habere et debere .. u. 1. 10 po. ge. ... quorum dixit habuisse (?) quartarios
quinque musti .. et non aliter.
Item dictus
testator voluit et mandavit et ita disposuit quod de omnibus eius compotis (?)
pratticis et conversationibus factis gestis et conversatis cum quibusvis
personis tam de debito quam de credito debitorum et creditorum libro serie
vistis penes dictum don Petrum existentibus et quod utique vellent (?) stare
voluit et mandavit quod debitos et creditos juramento prestando dicto debitori seu creditori cui vel
quibus interesse erit quo juramento prestito prestito dicti eius heredes
universales teneantur illi stare et
credere et conformem se reddere ex quo ita voluit et mandavit pro exoneratione
eius conscientie et non aliter.
...
Testes rogati
pro dictum testatorem sunt hj: don Antoninus Capoblanco; don Battista de
Acquista; don Franciscus Muzicato; Blasius de Averna; magister Leonardus
Xhalici; Franciscus Lauricella et magister Joseph Gulpi.
Die XII
ottobris V Ind. 1621- in terra Candicatti
Nessun commento:
Posta un commento